Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hi, inquam, feras quascumque fortiores [*](1 archem W tenit W1 3 haec om. 0 7 cottid. DX cotidiano W dirigens spicula...... §. 4 fin. sollicitudine uel om. W, uno folio in eius archetypo deperdito 8 cnrdis V 9 gemitam Y 10 meditationis Y indesenentea F1 indesinenter 0 11 extinction D\' in margine (em resectum) 12 spicial. V1 14 indnstrii intellezerit 0 16 emendari 0 18 rursum X simile D\' excepiat F1 19 adque VOP 20 spicial. V 22 mumf. 0 23 redditur D\'X infirmiorum D\'X: inflrmorum VO inflrmior D\'P cf. VII, 20 prontiorem V prumptiorem DP 24 faciat 0 27 inquam om. D\'0 )

138
robore uel feritatis rabie conspexerint dirioree, aduersus eas primae congressionis certamen adripiunt, quibus extinctis reliquas, quae minus terribiles minusque nebementes sunt, exitu faciliore prostemunt. ita et uitiis semper robustioribus superatis atque infirmioribus succedentibus parabitur nobis absque ullo discrimine perfecta uictoria. nec tamen putandum, quod principaliter quis contra unum dimicans uitium et uelut incautius aliorum tela prospiciens inopinato ictu facilius ualea.t sauciari.

quod nequaquam fiet. inpossibile namque est eum qui pro cordis sui emundatione sollicitus erga inpugnationem uitii cuiuslibet intentionem suae mentis armauerit, aduersus cetera quoque uitia generalem quendam horrorem et custodiam similem non habere. quo enim modo uel de illa qua absolui desiderat passione merebitur obtinere uictoriam, qui se indignum purgationis praemio aliorum facit contagio uitiorum? sed cum principalis nostri cordis intentio uelut specialem sibi pugnam aduersus unam exceperit passionem, pro ipsa orabit adtentius peculiari sollicitudine uel studio supplicans, ut eam diligentius obseruare et per haec celerem mereatur obtinere uictoriam.