Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
non enim orasset propheta dicens: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi, nisi scisset propter inflationem cordis quosdam, ut humilientur, eisdem rursus uitiis quae uicerant tradi. quamobrem certos esse nos conuenit tam ipsis rerum experimentis quam innumeris scripturae testimoniis eruditos, nostris . nos uiribus, nisi dei solius auxilio fulciamur, tantos hostes superare non posse et ad ipsum cotidie summam uictoriae nostrae referre debere, ita super hoc quoque per Moysen [*]( 4 Deut. 8, 12-15 11 Provo 24, 17-18 (LXX) 18 Ps. 73, 19 ) [*]( 1 dabatque V conspecto F1 4 inquid VDOP satnratus D satiatus fueris domos pulcras 0 5 habetaueria F1 habitaberig D\' 6 armata Dx 7 cupiam V1 9 de ante terra om. V et de domo F 10 doctur F adque VP 11 terribfle D1 solomon VW* salamon OP >12 subplantionS V supplantationem W1 15 pepitiens V discedit D1 16 dereleetua F1 gratiam dei 0 17 profeta VO 18 besteis 0 20 rursum WXv 21 certus V1D1 22 scribturae V testem. F1 eruditus Dl 23 tantus F 24 et om. V summa I DO uicturiae F 25 mosen F mosen W )
neque enimpropter iustitias tuas et aequitatem cordis tai tu ingrederis, ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, te introeunte deletae sunt. rogo, quid apertius potuit dici contra perniciosam opinionem praesomptionemque nostram, qua totum quod agimus uel libero arbitrio uel nostrae uolumus industriae deputare P ne dicas, inquit, in corde tuo, cum deleu-erit eas dominus deus tuus in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit medominusut terram hancpossiderem.