Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sed in cassum. qui enim innititur mendaciis, hic pascit uentos: idem autem ipse sequitur aues uolantes. sine dubio enim eueniet eis illud quod in Prouerbiis dicitur : sicut uenti et nubes et pluuiae manifestissimae sunt, ita qui gloriantur in dato falso. et ideo si quis coram nobis horum aliquid fecerit, non de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos esse laudabilis, nec utrum daemonia ei subdita sint, sed utrum caritatis membra quae describit apostolus possideat inquirendum.
Et re uera maius miraculum est de propria carne fomitem eradicare luxuriae quam expellere inmundos spiritus de corporibus alienis, et magnificentius signum est uirtute patientiae truculentos motus iracundiae cohercere quam aeriis principibus imperare, plusque est exclusisse edacissimos de corde proprio tristitiae morsus quam ualitudines alterius febresque corporeas expulisse: postremo multis modis praeclarior uirtus sublimiorque profectus est animae propriae curare languores quam corporis alieni. quanto enim haec sublimior carne est, tanto praestantior eius est salus, quantoque pretiosioris excellentiorisque substantiae, tanto grauioris ac perniciosioris est et ruinae.
Et de illis quidem curationibus ita beatissimis apostolis dicitur: nolite gaudere quia daemonia uobis subiciuntur. hoc enim faciebat non eorum potestas, sed uirtus nominis inuocati: et idcirco monentur ut ex hac parte [*](2 ProT. 10, 4 5 Prov. 25, 14 (LXX) 10 cf. I Cor. 13, 4 aqq. 25 Luc. 10, 20 ) [*](1 praeaumseruut 2 iactantissimam Π1 3 pasoet 7IT poscit Ol 4 sequetur 2 euenit T eis} illis 27 5 pronerbis 0 5 et pluaiae et nubes T 6 gloriatur T 7 aliquit Π (Σ) 9 aput UO subiecta ΠΥΟʋ 12 VII (sic) 0 13 luxoriae Π1Υ1 inmundis Π1 15 coercere T cohibere Πʋ 16 excusisse T 17 ualetudines ΣΟ ualitudinis Π2 18 posttremo Z 19 wt om. Π 20 langores 0 quantum T 22 ac] et Z pemit. ΠΥ 24 VIII 0 25 subioiuntur uobis T 27 inuocata T )