Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
hoc enim est quod cunctis generaliter discere et exercere possibile est, opera autem signorum atque uirtutum nec semper necessaria nec omnibus conmoda sunt nec omnibus conceduntur. humilitas ergo est omnium magistra uirtutum, ipsa est caelestis aedificii firmissimum fundamentum, ipsa est donum proprium atque magnificum saluatoris. is etenim uniuersa miracula quae Christus operatus est sine periculo elationis exercet, qui mitem dominum non sublimitate signorum, sed patientiae atque humilitatis uirtute sectatur.
qui uero inmundis spiritibus imperare aut languentibus sanitatum dona conferre aut aliquod signum mirabile populis gestit ostendere, quamuis in ostentationibus suis Christi inuocet nomen, tamen alienus Christo est, quia humilitatis magistrum superba mente non sequitur. nam etiam cum ad patrem remeans quoddam ut ita dixerim conderet testamentum, hoc discipulis dereliquit: mandatum, inquit, nouum do uobis ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos ut et uos diligatis inuicem, statimque subiunxit: in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis inuicem.
non ait csi signa atque uirtutes similiter feceritis\', sed si dilectionem inuicem habueritis, quam certum est nisi mites atque humiles seruare non posse. quapropter numquam monachos probos nec morbo cenodoxiae uacuos nostri maiores esse duxerunt, qui semet ipsos exorcistas coram hominibus profitentur et inter admirantium turbas hanc quam [*]( 2 1. c. 29 18 Ioh. 13, 34 20 1. c. 35 ) [*]( 1 inquid O 2 a] ex Π O 6 eBt ergo TIOv ipsa...7 fondamentum om. T 8 is 2: om. T, in II his erasum est his 8. l- m. 2 0 12 inperare 0 18 aliquot 27 aliqaid Π1O POpulo T 14 alienus] longe T 15 a om. 2 qui T 17 diadpulos Π1 dereliquid II derelinqait T1 derelinqaid 0 18 inquid 0 19 sicut] ut T nt et] et ut I at et.. inuicem om. T 22 in inuicem TO 23 in inuicem 0 habaelitis in innicem T 25 nec] sed T 26 dixerunt ΥΟ2ʋ ) [*]( XID. Cut. i. ) [*]( 28 )