Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Et ut hoc ipsum quod diximus uel testimoniis ueterum uel diuinis oraculis adprobemus, quid beatus Pafnutius uel de admiratione signorum uel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli reuelatione cognouerit, ipsius uerbis atque experimentis rectius proferemus. hic namque ita multis uigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum quibus diu aperteque conflixerat superiorem se esse factum sentiret, dum aduenientibus uiris sanctis pulmentum lenticulae, quod illi atheran nominant, praepararet, manus eius, ut adsolet, in clibano flamma superuolitante conbusta est.
quo facto tristificatus magnum in modum coepit secum tacitus uoluere, cur ignis, inquiens, mecum non habet pacem, cum diriora mihi daemonum cesserint proelia? aut quemadmodum me in illo metuendo examinis die pertransiturus ille ignis inextinguibilis et inquisitor meritorum omnium non tenebit, cui nunc extrinsecus hic temporalis ac paruulus non pepercit ? cumque aestuanti huiuscemodi cogitationibus atque tristitia sopor subitus obrepsisset, adueniens angelus domini, cur, inquit, Pafnuti, tristis es, quod necdum tibi pacatus sit ignis iste terrenus, cum adhuc resideat in membris tuis carnalium motuum necdum ad purum excocta conmotio ?
cuius [*](3 scribi mererentur TO 5 VITII 0 6 fafnutius Z pahfnfftius 0 7 ammiratione H 10 destrictione ΣΟ praecipue JII 12 aperteque] a parte Π 13 factum esse IITv 14 theran uel iheran T 15 in clibano ut adsolet TITOv: at cf. Inst. V, 40,2, ubi rei narratae praemittitur: quod.. solet.. euenire 16 quod Π1. tristi [ factus Π1 tristis factus Π2 magnum in domum 7I1 manens in domo coniecit Π2 immodum 0 17 quur 0 18 duriora T 19 pertransiturus ille scripsi: pertransiturus si ille 2 per Be transiturum (transitorum Π1) ille IITOv 21 temporalia Π1 23 obrepisset Π1 O 24 qnnr inquid pahfnũti 0 qod T 25 iste ignis S ) [*](28* )