Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

scriptum est in lege: non fornicaberis. hoc ab homine carnalium adhuc obscenitatum passionibus obligato secundum simplicem litterae sonum salubriter custoditur. ab eo autem qui iam ab hac actione lutnlenta et inpnro discessit affeotu necesse est id ipsum spiritaliter obseruari, ut scilicet non solum a caerimoniis idolorum, sed etiam ab omni snperstitione gentilium et angnriorum atque ominum omniumque signorum et dierum ac temporum obseruatione discedat, uel certe ne quorundam uerborum aut nominum coniecturis, quae sinceritatem fidei nostrae pollnunt, inplicetur.