Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Crescente autem per hoc studium innouatione mentis nostrae etiam scripturarum facies incipiet innouari, et sacratioris intellegentiae pulchritudo quodammodo cum proficiente proficiet. pro capacitate enim humanorum sensuum earum quoque species coaptatur et uel terrena carnalibus uel diuina spiritalibus adparebit, ita ut hi, quibus antea uidebatur crassis quibusdam nebulis inuoluta, nec subtilitatem eius deprehendere [*]( 7 Lev. 21, 12 10 II Cor. 6, 16 ) [*]( 3 area U 4. etiam] tamen Π 5 inwlubilem Υ1 pietatis T absorta ∑ΠΥΟ 12 scribt. T 13 confert Π, sed rt w ras. m. 2 14 in legendis] intellegendis II 17 percnssa SO 20 reuoluentis Π1 22 uelnt] uel II c 23 dimersis ∑Υ 26 scribt. 7* 26 quodadmodo ∑ 29 hii £ 0 )