Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
hac enim formcatione etism Hierusalem dicitur constuprata, quae fornicata est in omni colle sublimi, et snb omni ligno frondoso, et quam iterum dominus inorepans per prophetam stent, inquit, et saluent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et subputabant menses, ut ex eis adnuntiarent uentura tibi. de qua fornicatione et alibi arguens eos dominus ait: spiritus fornicationis deoepit eos, et fornicati sunt a deo sno. quisque uero a gemina hac fornicatione discesserit, habebit tertiam quam deuitet, quae in legis et Iudaismi superstitionibus continetur.