Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Per quae euidenter ostenditur inscrutabilia esse iudicia dei et inuestigabiles uias eius, quibus ad salutem humanum adtrahit genus. quod etiam euangelicarum uocationum exemplis possumus adprobare. Andream namque ac Petrum ceterosque apostolos nibil de salutis suae remedio cogitantes spontanea gratiae suae dignatione praelegit: Zacchaeum ad conspectum se domini fideliter extendentem et exiguitatem staturae suae sycomori celsitudine subleuantem non solum suscipit, uerum etiam benedictione cohabitationis inlustrat: inuitum ac repugnantem adtrahit Paulum: