Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et ut incooparabili creatoris nostri clementiae mortale aliquid non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine conparemus: si nutrII pia atque sollicita diu paruulum sinu gestat, at quandoque ingredi doceat, et primum quidem eum reptare permittit, dein erectum ut alternis passibus innitatur dexterae suae uirtute sustentat, mox paululum derelictum si titubantem uiderit protinus adprehendit, nutantem suscipit, lapsum erigit et uel arcet a casu uel etiam decidere leuiter sinens eleuat post ruinam, cum autem eum ad pueritiam uel adulescentiae ac iuuentatia perduxerit robur, quaedam etiam pondera uel labores quibus non obprimatur sed exerceatur iniungit et cum aemulis decertare permittit: quanto magis caelestis ille omnium pater nouit quem sinu gratiae suae gestet, quem liberae uoluntatis arbitrio in conspectu suo exer-25 ceat ad uirtutem, et tamen adiuuat laborantem, exaudit uocantem, non relinquit quaerentem, eripit de periculo interdum etiam nescientem. [*]( 8 Iud. 3, 1—2 et 2, 22 ) [*]( 1 adnenum Πv 2 inimicus IP 4 adque 0 6 diuinae om. IITOv 7 adprobemus T hiesom 2 pro iesn naue T habet: lege diuina 8 inquid 0 10 et om. Π 12 aliquit Π(Σ) 18 pietatee Π1 14 pro ai in Π est rasura 1—2 litte- rarum sina parualam ΠΥΟv 15 gestet T 16 permittat T dehinc ΠΤΟv 17 sustentet at moz paulolum T 19 labeum ΣΠ eregit Π1 21 adulisc. n inuentutis Π2Υv iubentutis O 27 relinquid 0 )

389