Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

alium ita praecipit sibi inseparabiliter inhaerere, ut ei postulanti breuissimas pro sepultura patris non concedat indutias: Cornelio precibus et elemosynis iugiter insistenti uelut remunerationis uice uia salutis ostenditur eique angeli uisitatione praecipitur, ut accersiens Petrum uerba salutis ab eo quibus una cam omnibus suis saluaretur agnoscat. et ita multiformis illa sapientia dei salutem hominum multiplici atque inscrutabili pietate dispensat ac secundum capacitatem uniuscuiusque gratiam suae largitatis inpertit, ut ipsas quoque cnrationes non secundum uniformem maiestatis suae potentiam, sed secundum mensuram fidei, in qua unumquemque repperit uel sicut unicuique ipse partitus est, maluerit exercere.