Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Erit ergo hoc quadripertito quo diximus modo necessaria nobis ista discretio, id est ut primum materia nos auri ueri fucatiue non lateat, secundo ut has easdem cogitationes quae mentiuntur opera pietatis tamquam adulterina nomismata et paracharaxima reprobemus, utpote quae falsam imaginem regis non legitime signata contineant, uel illa, quae in auro [*]( 1 tetri DX adque W inquid DW 2 illi D1 3 discretiones Wl 4 exercitatae c diabuli D1 7 paracanxmo (mo in ras.) X nomismate W 8 ueneratur W corr. discutet W1 9 probabiles W 10 trapazetę D 11 quicquid DWX 13 aequa liberatione D 18 profetarum D 21 adque D pondere D1 22 refutemnr D 23 W non distinguit quod D 25 fugatiue D* 26 nomismata W 27 paracaraxma (ma in ras.) X 28 conteneant W1 ) [*]( XIII. Cass. 8. ) [*]( 3 )

34
pretiosissimo scripturarum uitioso et haeretico sensu non ueri regis, sed tyranni praeferunt uultum, similiter discernentes refutare possimus, siue illa, quorum pondus ac pretium aerugo uanitatis adrodens exagio seniorum non sinit adaequari, ut nomismata lenia atque damnosa minusque pensantia recusemus, ne in illud incidentes, quod obseruare tota uirtute praecepto domini commonemur, cunctis laborum nostrorum meritis stipendiisque fraudemur: nolite thesaurizare nobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur.