Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ultima uero obseruatio huius probabilis trapezitae, quam de inquisitione ponderis esse praediximus, taliter inplebitur, si quidquid gerendum cogitatio nostra suggesserit omni scrupulo retractantes atque in nostri pectoris trutina conlocantes aequilibratione iustissima perpendamus, an plenum sit \'honestate communi, an timore dei sit graue, an integrum sensu, an humana ostentatione aut aliqua nouitatis praesumptione sit lene, an meriti eius pondus inanis cenodoxiae non inminuerit uel adroserit gloria. et sic ea protinus ad examen publicum trutinantes, id est ad prophetarum et apostolorum actus ac testimonia conferentes uel tamquam integra atque perfecta et illis conpensantia teneamus, uel tamquam inperfecta atque damnosa nec illorum ponderi consonantia omni cautione ac diligentia refutemus.