Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quidquid enim contemplatione humanae gloriae fecerimus, in terra nos thesaurizare secundum domini sententiam nouerimus, et consequenter illud tamquam humi reconditum in terramque defossum uel diuersis daemoniis depopulandum uel edaci cenodoxiae aerugine consumendum uel ita superbiae tineis deuorandum, ut ad nullam recondentis utilitatem emolumentumque respiciat. omnes igitur cordis nostri recessus iugiter perscrutandi sunt et ascendentium in eos uestigia indagatione sagacissima retractanda, ne qua forte intellectualis ibidem bestia, uel leo uel draco, pertransiens perniciosa uestigia latenter inpresserit, quibus accessus etiam ceteris in adyta pectoris nostri per cogitationum neglegentiam praebeatur. et ita per singulas horas atque momenta terram cordis nostri euangelico aratro, hoc est iugi dominicae crucis recordatione sulcantes uel noxiarum ex nobis ferarum cubilia uel uirulentorum serpentium exterminare latibula poterimus. [*]( 8 Mt. 6. 19 ) [*]( bl 1 pciosissemo D heretico DWX 3 rugo (e eras.) D 5 nomismata W 6 incedentes W1 8 uot eras. in D 10 quiaquid DWX contemplantione D\' contemplationem Wl 11 in terra] intra D 12 sententia D illut D 18 reeanditom Dl in terramque W: terraque D atque in terram X 14 dQmom. (una litt. evanuit) D populandum Dr fort. recte bl edace Dl rugine (e eras.) D 16 recondantes D\' recondentee W1 respiciat DW: proficiat Xv 21 adyta W: adita D abdita Xx 25 uirolentorum Dl uerolent. Wl )

35