Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

In quo etiam -abbatem Iohannem, qui Lyci commoratur, nouimus nuper inlusum. nam cum exhausto corpore atque defecto perceptionem cibi biduano ieiunio distulisset, accedenti ei ad refectionem die postero ueniens diabolus in figura Aethiopis [*]( 16 cf. Mt. 18, 8 18 Prov. 16, 25 (LXX) 20 Pror. 11, 15 (LXX) 22 1. c. ) [*]( 1 demonum DX 4 professiones D\' 5 totam Dl quodammodom W\' 7 dexterae Dl 8 nidetor D adquae W 12 incedere Dl W 13 districtiones W 15 frnctoB D\' 17 pronerbis D eliganter W 19 autem] enim X inferi DlW: cf. Roeruch, It. u. Vtdg. p. 272 inferni D\'Xx 21 diabnlns Dl 28 mnnitione W1 24 lyco X 25 nouissimus D1 exansto D1 26 cybi D accidenti D1 27 zabnlus D corr. ętbyopis D )

33
faetri atque ad eius genua prouolutus, indulge, inquit, mihi, quia ego tibi hunc laborem indixi. itaque ille uir tantus et in discretionis ratione perfectus sub colore continentiae incongraenter exercitae intellexit se ob hoc calliditate diaboli circumuentum talique distentum ieiunio, ut lassitudinem non necessariam, immo etiam spiritui nocituram fatigato corpori superponeret, paracharaximo scilicet inlusus nomismate, dum in illo ueri regis imaginem ueneratus parum discutit an esset legitime figuratum.