Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cum ergo Euthicen istum presbyterum et abbatem Constantinopolitane ciuitatis Eusebius Dorolitanus episcopus suadere talia reperisset, zelo fidei manifestauit. ipse etiam Nestorium dudum in ecclesia res sacrilegas praedicantem

reprehendierat, ipse quoque ineptias Euthicis detulit et ad Flauianum Constantinopolitane sedis catholicum episcopum et ad iudicium prouocauit. dicta causa damnatus est Euthices. offenditur imperator Theodosius, cuius iussione fere trecenti sexaginta episcopi congregati sunt, inter quos Dioscurus hereticus Alexandrinus episcopus. affuerunt etiam uicarii ab apostolica sede directi Iulius Puteolanus episcopus et Hilarius archidiaconus, quia presbyter Renatus in Abedo insula morte prebentus est.

in hoc itaque conuentu repudiate sunt epistole pape Leonis, que fuerant ad synodum Flauiani episcopi directe, et penitus non permittuntur recensiri tota die nihilque aliud nisi quedam Nestorii damnati id est prioris Ephesine synodis gesta releguntur. simul etiam relictis chartis discutitur iudicium sancte memorie Flauiani super Euthicen. interea cum Euthicis blasphemia legeretur, acclamatum est hanc esse ueram et orthodoxam fidem.

contradicentibus itaque uicariis Romane sedis deicitur Flauianus episcopus, recipitur Euthices. damnatur etiam Eusebius episcopus accusator eiusdem Euthicis, qui, [*]( 1 oasitano corr. ex casitano 2 acuctoribis )

797
dum esset laicus, fuerat accusator Nestorii. deicitur Domnus Antiochenus, sancte memoria praedictus Flauianus dirigitur in exilium, ubi etiam defunctus est.

mortuo itaque Theodosio imperatore Marcianus factus est princeps, lesam fidem grauiter ferens. cuius religiosa iussione conueniunt Nice amplius quam quingenti et ultra episcopi totius Orientis et Egypti. quam synodum postea transtulit Calcedonam propter palatii uicinitatem. interfuit etiam ipse imperator conuentui, interfuit senatus et omnes iudices et aulice potestates.