Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Eusebius ille Dorolitanus episcopus ante annum de exilio fugiens Romam uenerat, etiam huic synodo interesse properauit. accusat ipse Dioscorum et alios Alexandrinos. quid multa? damnatur Dioscorus, sancte memorie Flauiani corpus officiosissime Constantinopolim reportatur, apud Alexandriam Proterius catholicus fit sacerdos.

quidam Timotheus presbyter et Petrus diaconus Dioscori sectatores se ab Alexandrina ecclesia separarunt. quos cum Proterius episcopus ad ministeria sua reuocare non posset, utrumque damnauit. mortuo igitur principe Marciano collectis hereticorum turbis Timotheus et Petrus ueniunt Alexandriam et ordinatur ab hereticis Timotheus episcopus. occupatur ecclesia, ad quam se sancte memorie Proterius episcopus timore contulerat ibique in baptisterio occiditur laniatur eicitur et fumus eius incenditur cinerisque ipsius spargitur in uentos.

Leo itaque subit imperium, ad quem tanti facinoris querella peruenit. heretici autem supplicabant, ut Calcedonensis synodus aboleretur; catholici et contra tanti sceleris uindictam expetebant. considerans itaque imperator nimis esse onerosum uexari tantos iterum sacerdotes, quorum plurimos aut etas aut infirmitas aut etiam paupertas hunc labore subire prohibebant, dirigit magis christianos per totum Orientem; dirigit etiam Anatolius episcopus Constantinopolitanus Asclepiadem diaconum suum ad episcopos, qui Calcedona fuerant congregati.

qui rescribunt Calcedonensem synodum usque ad sanguinem esse defendendam, quia non alteram fidem statuit [*]( 14 ti,t 28 sacerdotes corr. ex sacerdotum )

798
quam synodus Nicena: Timotheum uero non solum episcopum non haberi sed etiam Christiana appellatione priuari. fit ergo apud Alexandriam alter Timotheus catholicus; Timotheus hereticus mittitur in exilium Cersonam, qui locus est in Ponto; Petrus fugit.

igitur quamdiu uixit Leo imperator, uixit etiam Timotheus episcopus Alexandrie cum quiete. cum autem Basilicus occupasset imperium, damnare cepit Calcedonensem synodum et catholicos persequi. tunc Timotheus ille dampnatus uenit Constantinopolym et damnatos hereticos suis reddidit locis et mox uenit Alexandriam. tunc Timotheus catholicus fugit et monasterio latet. Petrus ille iterum se iunxit Timotheo, cum quo fuerat damnatus.