Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

donec occurramus omnes in uirum perfectum, nec diuersum est nec diuisum, quoniam quicquid in ecclesiae corpore continetur, quae cum Christo una caro est, sacri lege [*]( 5 Cor. II 5, 10 11 Eph. 4. 13 13 Cor. II 11, 2 20 cf. Eph. 5, 32 ) [*]( 3 sexui Thiel 5 recipiat scripsi (referat Vulg.): cipiat Y. capiat o 13 dispondi V uno V, corr. Car. 16 modestanienta Y, corr. o utrum V, corr. Thiel lb describatur Thiel: describat V 19 humana V: in una Thiel ) [*]( 28* )

436
coniugii etiam ipsius caro * * modis omnibus in sexu fieri utroque, quod dictum est siue illic uirginem castam sine hic uirum perfectum, ut ita sint in ecclesiae catholicae intemerata fide uiuentes et sancto proposito continentes. licet adhuc positi in infirmitate conditionis humanae, ut tamen per unam carnem ecclesiae et Christi, id est coniugis et uiri, in ipso quoque uirilem accipiant firmitatem uigoremque perfectum, cuius per ecclesiae uirgineam fidei castitatem, quae cum eodem una caro, fiunt etiam uiri membra perfecta.