Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quid itaque uelit sibi, quod in utroque sexu describatur ecclesia, quantum domino reserante sentimus, exponimus. ab initio Christum et ecclesiam humana carne similitudine coniugii designatam sancta scriptura testatur. proinde cum femineo sexu censetur ecclesia, infirmitas quidem humanae conditionis ostenditur, quae tamquam in ecclesia coniuge Christi conuenienter exprimitur, sed nomine uirginitatis uel continentiae eius propositum uel integritas fidei, de qua et ipse beatus apostolus disserit, intimatur. cum uero dicitur: