Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
ubi illa quoque beati apostoli Pauli uerba tractanda sunt, quibus ait: omnes nos in unum corpus baptizati sumus in Christo. quantum ad unitatem utique pertinet sacramenti, unum corpus sumus in Christo; quantum ad sexuum diuersitatem, ipse alibi dicit: sine uir siue mulier, omnes unum sumus in Christo. cum suo enim toto corpore, quod eius est plenitudo, perfectus est Christus et ideo, quia per unum idemque mysterium, licet diuersi sexus, unum tamen eius corpus accipitur, per cuius corporis plenitudinem perfectus est Christus. cum ergo uir Christus ecclesiae tamquam coniugis suae et caput sit et uirtus atque perfectio, merito omnis ecclesia in hunc unum uirum perfectum, cuius est una caro, perhibetur occurrere.