Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
falluntur autem, qui putant illud apostoli testimonium sibimet suffragari, quo uideantur adserere in uirilem formam omnes homines suscitandos, ubi ait: donec occurramus omnes in unum uirum perfectum. quid ergo facient, cum rursus idem dicat: despondi uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo, quod huic utique opinioni eorum erit sine dubitatione contrarium, nisi mysterio conpetenter inspecto modesta mente cognoscant, qualiter utrum(que> conueniat?