Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Haec nos ex uerbis apostoli fas est sobria consideratione metiri, ultra quae praeuaricantum est temeraria curiositate prorumpere. propter quod etiam commonemur: altiora te ne quaesieris et. fortiora te ne fueris scrutatus, et: non [*]( 29 Eccli. 3, 22 30 Rom. 12, 16 ) [*]( 12 corruptibili incorruptibilo 02: corruptibile V 14 dequorum V. corr. Thiel 26 habiturum Thiel: arbitrium V, resumpturum Edit. regia 27 hoc 0 28 ultraq; V praeuaricandum V, correxi: canendum (J2 )

433
alta sapientes sed humilibus consentientes. postremo adtendentes illud, quod apostolica quoque praedicatione firmatum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. quae praeparauit deus timentibus se, quisquis superius memorati sensus apostoli non est intellegentia uel comparatione contentus, ad hoc certe, uelit nolit, sine dubitatione constringitur, ut quae oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, qualibet audeat sibi meditatione componere.