Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
proprium corpus esse reddendum. et resurgent ergo homines uiuificat.i post mortem, qui utique prius morientibus et postmodum uiuificandis seminibus conparati sunt; et non hoc, quod moriuntur, id est tamquam seminantur, resurgunt sed deus eis dat corpus ut uult, ut sit de <corruptibili in>corruptibile, de mortali inmortale, de animali spiritale, ut quod mortis fuerat conditione decoloratum, inmortali decorum integritate reddatur. et proprium corpus, sicut unumquodque seminum, sine dubio recepturi sunt, quod quia diuerso sexui in uno semine conparari non poterat, ex seminum diuersitate conlatum est, ut ex diuersitate seminum corporum proprietas signaretur; si uero proprium corpus resuscitatus quisque suscipiet, indubitanter est consequens, ut unicuique sexui corpus proprium reformetur, quia, sicut dictum est, et unicuique seminum proprium corpus restituitur adtributum et, si unicuique seminum proprium corpus restituitur, per quae utique semina in utroque sexu omne genus hominum designatum est, sequitur, ut omne genus humanum, quod in utroque sexu istis est seminibus designatum, proprium sit corpus habiturum.