Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quasi uero humani corporis aliqua membra culpabilia uel de<de>cora uel reprehensibilia sint creata, cum deus fecerit omnia bona ualde et unam<quam>que speciem in suo genere conpetenti decore subnixam, nisi quod haec, quae inhonesta nostra sunt dicta, concupiscentiae primordialis decolorasset excessus: quae utique sic fuerant instituta, ut ad nutum mentis humanae famulantia tantummodo ex animae rationalis arbitrio ad procreandae sobolis causam suis officiis fungerentur, praeter hanc uero causam nihil contra mentis imperium uel praeueniendo insolentius uoluntatem uel, cum id uoluntas expeteret, quicquam rebellionis adferrent. sed postquam anima summis suis subiecta non constitit, pari in se ipsa naturae contumacis lege punita superbia est, ut huic quoque id est animae dominio subiecta consequenter obsequia repugnarent et, quod uetiti praesumptione contraxerat humanae mentis inoboediens adpetitus, in ea parte corporis indicaret, qua degeneris ac decoloratae superbaeque radicis procul dubio uitiosa fuerat generatio propaganda.