Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quae omnia sanctificationis instrumenta esse manifestum est, quibus aut ad eius ueniant firmitatem aut, si ista despiciunt, semet ipsos sanctificatione dispolient et gratiam dei, quae his per affectum parentis ingeritur, euidenter euacuant atque ita de sanctis, id est de eruditionibus sanctitatis, abscisi in non sanctorum consortia profana rediguntur. de quibus nihilominus sic dicatur, quomodo de parentibus eorum infidelibus praeceptum: si infidelis uult is discedere, discedat.