Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
numquidnam haec genera sanctitatis uel sanctificationis de I utroque profano parente progenitis filiis intimantur? ecce, quid interest inter sobolem ex illo uel isto coniugio procreatam: ecce, quemadmodum isti familiares et propinqui sunt sanctificatis atque ideo non inmerito sancti sunt editi, et quibus diuina misericordia consequenter eius precibus imploratur quique cum sanctis educationibus inbuuntur et sacrae religionis initiantur affectu; ad cuius si peruenerint firmitatem, illius per sacramentum sanctificationis plenitudinem consecuntur, cuius per fidelem parentem etiam ante sacramentum rudimenta [*]( 18 Cor. I 7, 15 ) [*]( 1 nunccupantur V quidam V, correxi et gratiam Hartel: etiam V Car. sanctificationem Car., 10 adoratione V, corr. o adhortatio et insinuatio Car. 12 ueniunt .. dispoliant Thiel 15 id (= id est) V: uel 0 18 uult is Car.: uultis Y, uult Thiel 22 sanctificati Car., sanctificationi Coust. 24 eiusJ scil. parentis fidelis 26 infirmitatem V, corr. p* )