Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

per hanc quidem et gratiam sanctificationis adsumunt et, ut ad eam sicut conpetit perueniant consequendam, iam eius per parentem fidelem rudimenta percipiunt et odorem sanctae notionis agnoscunt. precibus Christiani parentis, quibus eis sine ambiguo imploratur diuina misericordia, utique sanctificatio iam praebetur et plerumque fidelis studio parentis uel ad uenerabilia loca paruuli deferuntur uel etiam nescientibus renatis fonte baptismatis sanctificatio plena confertur aut, ubi iam capaces rationis extiterint, adhortatione et insinuatione pii parentis ingeritur.