Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

secundum hunc igitur modum etiam de talium filiis accipiendum est. quod illic consequenter adseritur, ubi ait apostolus, quod, nisi haec sanctificatio inter huiusmodi coniuges proueniret, filii eorum inmundi essent, nunc autem sancti sunt. sancti sunt enim secundum quendam modum in comparatione illorum, qui ex utrisque parentibus inmunditiae diabolicae mancipatis contaminatisque nascuntur. isti enim ex ea parte, qua de sancta carne fidelis parentis et templo dei et deum unum in suo corde gestantis exorti sunt, <non)nibil diuinae benedictionis hauserunt: in qua utique benedictione sanctitas continetur, cuius dignatione perstricti sancti non [*]( 21 Cor. I 7, 14 ) [*]( 1 coniugiis V, corr. Car.: coniugis p2 2 6t a4: sit V 5 recipiens:que scripsi, cf. p. 401, 20 et p. 424, 2: que V, <eam>que p1, <at>que Coust., quam Thiel 9 promittitur V, corr. 0 16 coniugi V, correxi: coniugii a, unde diuini.. coniugii Thiel 17 est <eb a Car. 19 illi V, corr. p2 .26 non add. pJ 27 auxerunt V, corr. p2 28 perstrincti r. corr. a )

425
inmerito nuncupantur.