Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quam si per familiaritatem suscipiat [*](8 Cor. I 7, 15 23 Petr. I 3, 1 sq. ) [*]( 1 coniuge peccatore V, corr. p2 4 coniugii V, corr. Car. peruenire Car.: puenire V, prouenire p2 5 infidelem Car.: fidelem V 8 discedit inserui secundum Vulgatam 10 sunt add. Car. 11 fidelis p2: fidelibua V uerb 8 fidelis coniugis .. precem adcuratilts explicantur ea quae praecedunt quae dicta <sunt\' 15 exortationem V 25 conuersatione V, corr. o )
424
coniugalem et dei gratiam sibi per affectum coniugii ministratam non in uacuum recipiat et refutet, fit sanctificatio per fidelem coniugem coniugis infidelis, dum hisce modis ex infidelitate in consortium sanctificationis adtrahitur; alioquin si oblatam sibi gratiam nec per affectum suscipit coniugalem (recipiens)que in uacuum tam diuinae dignationis quam etiam humanae singularis affectionis oblitus aestimat abnuendam atque ob hoc ipsam quoque coniugis affectionem nititur abiurare et ab ipsius pii consortii lege discedere, digne permittitur eidem licentia discedendi, quia non est illo coniugio dignus, quo se ipse iudicauit indignum, patienterque ferat fidelis coniux illo se caruisse coniugio, quod fornicatur a deo, cui idem coniux fidelis inhaerendo principalem dei retinet castitatem itaque et adultero caret et eo, qui respuit una ueraciter fieri caro cum coniuge iam fideli, nec aestimet fuisse legitimum, quod diuina sibi despexerit lege coniungi, ac potius libenter accipiat eum, qui anima separatus a deo est, a se quoque corpore fuisse diuisum.