Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

est etiam ille modus infideli coniugi sanctificationis impertiendae per coniugem iam fidelem, si huic exhortationem conuersionis ad deum et credulitatem summae diuinitatis insinuet, maiestatem uirtutemque eius inculcet et per affectum coniugii eum facilius informet et inclinet ad fidem, adstruens, quae sit spes in unum deum credentibus uel in huius uitae cursu, uel post eius transitum quae requies sit futura. haec cum per fiduciam coniugii sanctis uerbis cor eius adsidua uoce pulsando coniux fidelis frequenter insinuat, diuinae sanctificationis eidem, et menti eius et corpori, propinat effectum, sicut ait beatus Petrus apostolus: similiter mulieres subditae sint uiris, ut, si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes in timore castam conuersationem uestram.