Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
nam secundum quendam modum hanc sanctificationem per fidelem coniugem etiam infideli coniugi peruenire haec ipsa uerba testantur apostoli, siquidem non iam < in >fidelem coniugem legitimam sanctificationem sumpsisse confirmat, quia per fidelem coniugem quippiam sanctificationis adquirat; denique, qua sit conditione censendus, secutus adiunxit: nam si infidelis <discedit> discedat, non iam inde tamquam fidelem suscipi designans, quia per haec, quae dicta <sunt>, aliquid ad eum peruenit, fidelis coniugis siue consortium seu precem, diuinae sanctificationis et gratiae; sed nisi ipse quoque fidelis existat, pro infideli sit procul dubio iudicandus.