Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
haec est igitur sine ambiguo creatura, de qua ait: quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei. patefecit, de qua creatura uellet intellegi, in libertatem inquiens filiorum dei: quae in hoc mundo ex ea parte nunc seruit, qua uitiis infestatur humanis, tunc ad libertatem filiorum dei perfecta securitate uentura, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, ut fiat sermo, qui scriptus est \'absorpta est mors in uictoria. ubi est, mors, stimulus tuus?\' stimulus autem mortis peccatum est, uirtus uero peccati lex. deo autem gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum.