Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
haec igitur est illa creatura, quae spiritaliter uiuens non uolens sustinet mortalis infestationis affectus, contra quos indesinenter pugnans mallet non habere, quos uinceret, quam cum infesto iugiter hoste confligere. non uolens ergo subiacet in tantum uanis desideriis in quantum sine dubitatione perituris (unde dicit apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non, quae uultis, illa faciatis), sed propter eum, inquit, qui subiecit in spe, ut nemo in hac scilicet uita rursus de plena felicitate sit arrogans, ac ne rursus forsitan desperatione [*]( 1 Cor. II 5, 17 3 Eph. 2, 10 5 Gal. 6, 15 9 Iac. 1, 18 12 sqq. cf. ibid. 17 21 Rom. 8, 20 24 et 28 Rom. 8, 20 26 Gal. 5, 17 ) [*]( 8 non quia V, corr. p1 17 incomutabili V -20 inpendi ex inpen- ■dit V 23 uincere V, corr. 0 29 plana V, corr. o ) [*]( xxxv). [*]( 27 )