Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
quapropter beatus apostolus manifestius uolens et de qua creatura ageret, et de qua eius seruitute quaue libertate dissereret, utpote per quem Christus loquebatur, ostendere adhuc inculcat et dicit: scimus enim, quod omnis creatura ingemescit et parturit: non nisi rationabilis creatura est et illa rationabilis, quae quid ingemescat quidue parturiat, iam renata cognoscit et infirmitatem suam deflens promissionem perpetuae tranquillitatis expectat.