Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
de qua etiam beatus Iacobus apostolus sic ait: uoluntarie genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius, non illius creaturae, quae in Adam condita est, sed quae patris luminum, a quo est omne datum optimum et do num perfectum, uoluntate genita uerbo ueritatis initium sumpsit in Christo et hoc ipsum ideo, ne in quibuscumque suis bonis fideret humana substantia sed, quicquid recti in se esse cognosceret, desursum descendens esse perpenderet ab illa incommutabili et sine uicissitudinis obumbratione luce semper inmensa, per quam sibi mutabili et uicissitudinum obumbratione fuscatae luminis ueri munus sentiret impendi.