Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XXI. DE LIBRO EZECHIELIS.

Cum autem pertransissent septem dies, factum est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israhel, et audies de ore meo uerbum, et adnuntiabis eis ex me. si dicente me ad impium: morte morieris, non adnuntiaueris ei, neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. si autem tu adnuntiaueris impio et ille non fuerit conuersus ab impietate sua et uia sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. sed et si conuersus iustus a iustitia fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non adnuntiasti ei. in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit: sanguinem uero eius de manu tua requiram. si autem adnuntiaueris iusto, ut non peccet iustus, et ille non peccauerit, uiuens uiuet, quia adnuntiasti, et animam tuam liberasti. Et post aliquantum: Et dixit dominus ad eum: transi per mediam ciuitatem in medio Hierusalem, et signa thau super frontem uirorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. et illis dixit audiente me: transite per mediam ciuitatem sequentes eum et percutite, non parcat oculus uester, neque misereamini: senem, adulescentulum, et uirginem, et paruulum, et mulieres interficite usque ad [*]( 3 Ez. 8, 16-21 19 Ez. 9, 4-6 ) [*]( I 2 INCIP DB LiBRO EZECHIELIS PROPH S HBZBCHEBLIS P, haezechιelis M 8 perτranſιſſeτ P1 dief feprS C 4 domini] om. P1 filu M 5 ex] de S 6 me dicenTe Sa moneref Mt monenf P1 non] fi non P* adnunτιaberιſ S 8 in] om. MP1 (cod. Am.) monaxur Pl 9 adnunτιabenſ S 10 a ma P7av 11 iniquitate] ιmpιaaτe MGR 12 si] om. MPlC a luftina ſua P\'av 18 et 14 monarur P1 17 pecceT** P et] om. MP1C uιuιτ MC 18 et ta aυ aliquanra R 19 eum] me P1 20 Tau Pa r (cod. Am.) 26 fronTem P 23 eum] om. MPCR 24 senem] om. Pl 25 muherS a ιnτ̃nιτιοnẽ Ma, inτe∗∗nιτιοnem P, ιnτernιcιοnem CPR )

105
internecionem. omnem autem super quem uideritis thau ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Et aliquanto post: Pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristaui, et confortastis manus impii, ut non reuerteretur a uia sua mala et uiueret. Item post aliquantum: Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum eius: et manum egeno et pauperi non porrigebant: et eleuatae sunt et fecerunt abominationes coram me. et abstuli eas, sicut uidisti. Et post paululum: Vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam, in montibus non comederit et oculos non leuauerit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non uiolauerit et ad mulierem menstruatam non accesserit et hominem non contristauerit, pignus debitori reddiderit, per uim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit uestimento, ad usuram non commodauerit et amplius non acceperit, ab iniquitate auerterit manum suam, iudicium uerum fecerit inter uirum et uirum, in praeceptis meis ambulauerit et iudicia mea custodierit, ut faciat ueritatem, hic iustus est:. uita uiuet, ait dominus deus. quod si genuerit filium latronem et effundentem sanguinem et fecerit unum de istis, et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola leuantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuram dantem et amplius accipientem: [*]( 8 Ez. 18, 22 5 Ez. 16, 49 et 50 10 Es. 18, &-32 ) [*]( 1 autem] rom P1 rau Pa (cod. Am.) ne in ras. P 2 pofr aliqua R 8 fecifn S 4 conforrafn S1 .reuerτeτur P1R 5 item] om. MPCR ahqaa R ecce] et a 6 haec om. C 10 paulo poft R panlt MC, pJ P, paulolum S1 11 commedenr MP1R oculof fuof P2υ 12 lauaueriT M 14 per] pofr Pl 15 et] om. P 17 accιperιτ M 19 hic ιuſτũ ẽ M 20 uιueτ er n5 monerur R 21 et pr. om. Sa effudenrem P1 fecenT mdicium P1 22 haec] om. R 28 commedenTem MPl 25 suos] om. P* abominationeB a 26 numquid non (non peràuctwm) P )
106
numquid uiuet? non uiuet: cum uniuersa detestanda haec fecerit, morte morietur: sanguis eius in ipso erit. quod si genuerit filium, qui uidens omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non fecerit simile eis, super montes non comederit et oculos suos non leuauerit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non uiolauerit et uirum non contristauerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit uestimento, a pauperis iniuria auerterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, iudicia mea fecerit et in praeceptis meis ambulauerit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed uita uiuet. pater eius, quia calumniatus est et uim fecit fratri, malum operatus est in medio populi sui: ecce mortuus est in iniquitate sua. et dicitis: quare non portauit filius iniquitatem patris? uidelicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est et omnia praecepta mea custodiuit et fecit illa: uita uiuet. anima, quae peccauerit, ipsa morietur. filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. iustitia iusti super eum erit et impietas impii super eum erit. si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae m operatus est, et custodierit uniuersa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor: in iustitia sua, quam operatus est, uiuet. numquid uoluntatis meae est mors impii, dicit dominus deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? si autem auerterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari [*]( 1 uiuet pr.] uιuenſ MPC uiuet alt.) mder P1 4 fecenr P commedenT MP 5 lauauenT M 6 sui] om. MPlB 7 raenuenT MPC1 8 pauperef M, pauper P1 ιnιurιã MPC 10 accipenr MP 11 in] om. MP\' nita] om. MP\'CR, vιτa S 12 quia] qui P1S faCIT P1, fecenT R malum] om. M1, eT malum Sav 18 est alt.] om. S in] om. P ιnιquιτaτem P1 14 dicif MSa, dicιτ P1, dmftif P1 portabit a patris] om. Pl 15 omma (om. et) Sav 16 uita] om. MPlCR 17 morιaτur P1 17 et 18 porrauir MP\'C 19 enT fap ea Rav 20 ιnpιuſ M poenιτenτιã MPC qm P1 22 et alt.] om. S (cod. ÂM.) 23 imqmTarem P1 24 quam] que M, que C 27 omnes] om. Pl operare MP)
107
solet impius, numquid uiuet? omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur. in praeuaricatione, qua praeuaricatus est, et in peccato suo, quod peccauit, in ipsis morietur. et dixistis: non est aequa uia domini. audite, domus Israhel: numquid uia mea non est aequa et non magis uiae uestrae prauae sunt? cum enim auerterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in iniustitia, quam operatus est, morietur. et cum auerterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam uiuific.abit. considerauit enim et auertit se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est: uita uiuet et non morietur. et dicunt filii Israhel: non est aequa uia domini. numquid uiae meae non sunt aequae, domus Israhel, et non magis uiae uestrae prauae? idcirco unumquemque iuxta uias suas iudicabo, domus Israhel, ait dominus deus. conuertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. proicite a uobis omnes praeuaricationes uestras, in quibus praeuaricati estis, et facite uobis cor nonum et spiritum nonum : et quare moriemini, domus Israhel? quia nolo mortem morientis, dicit dominus deus: reuertimini, et uiuetis. Et aliquanto post: Ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te, aduenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et uiduam contristauerunt apud te. sanctuaria mea spreuistis et sabbata mea polluistis. uiri detractores fuerunt in te ad [*]( 21 Ez. 22, 6-12 ) [*]( 2 feciT Sa pnancaTionS qui C ſua qua B 4 audιτe ergo Raυ 5 mea] dSi C1 eat] ora. a ∗equa S 6 enim] om. B a] om. P 7 in ante iniustitia om. MPC iniustitia] lufnTia P 10 uιuιfιcauιτ MPC conſiderauιτ (supra lin. er ras.) P auerrenr P1, auerτ& 8 10 et 16 omnibus] homunb; P* 14 idcircum M2P1 15 aft] diciT P 16 poenιτenτιã M 17ruina MP umquιτaτιſ P\' 20 morientill] peccaTonf C 21 uiuιτιſ P1, muae S, uiuιτe P1av pofr aliquanτa R 28 adfecerunt] er fecerunr P1 25 ſpreuιſτſ ... pollmfn P1υ derracTaToref P )
108
effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. uerecundiora patris discooperuerunt in te, inmunditiam menstruatae humiliauerunt in te. et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et superabundantiam accepisti, et auare proximos tuos calumniabaris, mei quoque oblita es, ait dominus deus. Et post paululum: Et factum est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, dic ei: tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris. coniuratio prophetarum in medio eius. sicut leo rugiens capiensque praedam animam deuorauerunt, opes et pretium acceperunt, uiduas eius multiplicauerunt in medio illius. sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et inmundum non intellexerunt. Et post II uersus: Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et ad perdendas animas et auare sectanda lucra. prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento uidentes uana et diuinantes mendacium, dicentes: haec dicit dominus deus, cum dominus non sit locutus. populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant uiolenter, egenum et pauperem adfligebant et aduenam opprimebant calumnia absque iudicio. et quaesiui de his uirum, qui interponeret saepem et staret oppositus contra me pro terra, ne disperderem eam: et non [*]( 10 Ez. 22, 23-26 18 ib. 27—81 ) [*]( 1 commederunτ MPl 8 m mdndicia (corr. m. pr.) S 5 pollua (poll M) MP1C 6 opreſſιτ M, opraemT P1 9 mei] om. P1 mei quoque] meiq; Saυ panl MPC, paulο̆lũ 8 10 filii a 18 opuſ M, ιnopιſ S (cod. Am.) 14 acciperunτ MP 15 illituj emf P 16 profanum] pphtm R habuerant aυ 17 inter] m P1 inmundum P 19 ad pr.] eT ad R efundendam Pl perd.] precedendaf P1 20 a*uarae P fecTande P1 22 dιuιnanτef ei P1 28 sitj efr P\' 25 calumnia] calumnιabanτurque P* 26 hia] eιſ PSav 27 obpoſιτuſ M )
109
inueni. et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos. uiam eorum in caput eorum reddidi, ait dominus deus. Item aliquanto post: Et factum est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae uirum unum de nouissimis suis et constituerit eum super se speculatorem, et ille uiderit gladium uenientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiauerit populo, audiens autem quisquis ille est sonitum bucinae non se obseruauerit, ueneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit. sonum bucinae audierit et non obseruauerit: sanguis eius in ipso erit. si autem custodierit, animam suam saluabit. quod si speculator uiderit gladium uenientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit, ueneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israhel: audiens ergo ex ore meo sermonem, adnuntiabis eis ex me. si me dicente ad impium: impie, morte monens: non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. si autem adnuntiante te ad impium, ut a uiis suis conuertatur, non fuerit conuersus a uia sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro animam tuam liberasti. tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israhel: sic locuti estis dicentes: iniquitates nostrae et peccata [*]( 3 Ez. 88, 1-20 ) [*]( 1 in] eτ m Pav 2 reddi M, reddidi* P 8 ait] dicιτ P item] er PSa pofr aliqua R 4 filu P1 5 dicif M mduienf C, duxero S eamj eum P1 7 suis] om. MPlCR 8 gladimn] glonam P1 8 et 14 buccma et 10 et 11 buccine R 10 non] et non av obſeruaberιτ S 10 et 15 xulleriT M 11 ſonιτũ C\'av audiuiT P2Sav 12 non fe Sax obſeruauιτ P\'av, fe obferuabiT S (cod. Am.) 18 se cust. v 14 bucinae P1 16 ilia quidam Pl in] om. P* (cod. Am.) 18 domuf P\' 19 et ante adnuntiabis add. P* 21 in] om. M 2S et non a 24 in] om. P1 25 tu pr.) om. C 26 dicennf MP1 )
110
nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo uiuere poterimus? dic ad eos: uiuo ego, dicit dominus deus, nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et uiuat: conuertimini a uiis uestris pessimis: et quare moriemini, domus Israhel? tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccauerit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conuersus fuerit ab impietate sua, et iustus non poterit uiuere in iustitia sua, in quacumque die peccauerit. etiamsi dixero iusto quod uita uiuat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius obliuioni tradentur et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. si autem dixero impio: morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, pignus restituerit ille impius, rapinam reddiderit, in mandatis uitae ambulauerit nec fecerit quicquam iniustum: uita uiuet, non morietur. omnia peccata eius, quae peccauit, non inputabuntur ei. iudicium et iustitiam fecit, uita uiuet. et dixerunt filii populi tui: non est aequi ponderis uia domini. et ipsorum uia iniusta est. cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates morietur in eis. et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, uiuet in eis. et dicitis: non est recta uia domini. unumquemque iuxta uias suas iudicabo de uobis, domus Israhel Et post XLVIIII uersus: Et tu, fili hominis, filii populi tui locuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, uir ad proximum suum, dicentes: uenite et audiamus, qui sit sermo egrediens a domino. et uenient ad te, quasi ingrediatur populus, [*]( 24 Ez. 33, 30—33 et Ez. 34, 1-10 ) [*]( 2 dominus deus] om. P1 3 sua] fua xmpia B, fua mala a 6 liberamt P1S 7 ei] eQ Sa 8 ιuſτũ M 10 uιueτ JB & fecenr S* 11 lufncia M in] om. P1 12 ſm P* 13 poeniTenni MS 15 rapinam] rapmamque C2 Sav redderer M1, reddenT M* P1O1 16 ιnιuſτuſ P1 non] & non CRav 20 ιnιquιτaτem B 28 recta] ęqua a 24 XL nouem S, aliquot a 25 flli] filu P τuι qui Sav 26 hofniT CB, hofnT P\' 27 dicens B audiemuf S\' 28 ueniunt a quafl ſι PSv )
111
et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos: quia in canticum oris sui uertunt illos et auaritiam suam sequitur cor eorum. et es eis quasi carmen musicum, quod suaui dulcique sono canitur: et audient uerba tua et non facient ea. et cum uenerit quod praedictum est ecce enim uenit — tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. Et factum est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, propheta de pastoribus Israhel, propheta et dices pastoribus: haec dicit dominus deus: uae pastoribus Israhel, qui pascebant semet ipsos, nonne greges pascuntur a pastoribus? lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod fractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. et dispersae sunt oues meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in deuorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt. et errauerunt greges mei in cunctis montibus et in uniuerso colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei. et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. propterea, pastores, audite uerbum domini: uiuo ego, dicit dominus deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oues meae in deuorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores gregem meum, sed pastores pascebant semet ipsos et greges meos non pascebant: propterea, [*]( 1 andiant MP\'CI 2 mcann cunt M cant. oris] canncS monf 8 u\'Ter0r B illos] eos P\' 3 carmen (men in ras.) P 4 muſicorum B quod ita ras. P fonu C\' audiunt av 5 faciunt av pdicaTtl MP1Sa 6 enim] om. P\' pphaa P1 10 commedebaTif MP 11 ent MC1 occidebatia] comedebanc (comm. M) MPCR 13 quod aZt.] qua P1 14 est] ftuT P1 quod pr.] om. P1 piecτum P1 17 effent P1, efT B facTa efr Pl omnium] hominum MC, ο̃mi JR 18 diɾpɾι R 18 et 20 gregif MP 19 colle* P 21 uerba: non er. inquam q. requireret om. MCR requireT P1 23 quod] quae P1 quod gregef mei dati ſũτ m rapma B gregif P deuoracione* M 24 ōm1 B quod] quae P1 26 pafcebanT pafroref Sav. semet ipsos - - pascebant om. P1 )
112
pastores, audite uerbum domini: haec dicit dominus deus: ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manibus eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semet ipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum et non erit eis ultra in escam. Et post XXXIIII uersus: Vos autem, greges mei, haec dicit dominus deus: ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietem et meum. nonne satis uobis erat pascuam bonam depasci? insuper et reliquias pascuarum uestrarum conculcastis pedibus uestris, et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus uestris turbabatis. et oues meae his quae conculcata pedibus uestris fuerant pascebantur, et quae pedes uestri turbauerant haec bibebant. propterea haec dicit dominus deus ad eos: ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum, pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus uestris uentilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras. Et post aliquantum: Haec dicit dominus deus: sufficiat uobis, principes Israhel: iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite et separate confinia uestra a populo meo, ait dominus deus. statera iusta et oephi iustum erit uobis et batus iustus.

Ista de libris posuimus, quos et Iudaei canonicos habent, in quibus eorum inuenimus quae huic operi conuenirent. sed non sunt omittendi et hi quos quidem ante saluatoris aduentum constat esse conscriptos, sed eos non receptos a Iudaeis recepit [*]( 6 Ez. 84, 17-21 17 Ez. 45, 9 et 10 ) [*]( 2 ipse] om. P1 fub P1 8 manu Sav 4 nec pafroref pafcanx amphuf P* 6 XXXIIII uer I pluf mmuf S, aliquantum a 8 hyrcuiu P aniaū & hyrcortl (hirc. av) Sav nonne] & ne MC, eT nec R pafcna bona P2Sav 9 oculcaτιs Ra 10 ūrif∗∗∗∗∗ M bibenrif MP1C1S1a 11 τurbaτιf P\'o quae] qm MC, que P1 12 pef P1 13 ure M, uf* Pl, uh* (ras. f) S τurbauerunτ MPCS 15 macelenxQ MPlC mpinguebaτιf P, mpmg*ebarif (ras. u) C 19 confirma Pl 20 ait] dicix Sa 21 ∗ephi (ras. 0) C, ephi Ra, oefi S beaxuf CRS iufτuf I EXPLICIT EZECHIHEL I S 23 aliqua Iuenim que R opere S 24 iuemrenτ R, conuenennT Sa 25 quidani P\' 26 eos] om. R a ludeof M\' recipiT MP )

113
tamen eiusdem saluatoris ecclesia. in his sunt duo qui Salomonis appellantur a pluribus propter quandam, sicut existimo, eloquii similitudinem. nam Salomonis non esse nihil dubitant quique doctiores. nec tamen eius qui Sapientiae dicitur quisnam sit auctor apparet. illum uero alterum quem uocamus Ecclesiasticum, quodlesusq uidam scripserit, qui cognominatur Sirach, constat inter eos qui eundem librum totum legerunt. de libro ergo Sapientiae ista huic operi congruere uisa sunt.