Liber qui appellatur Speculum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 12). Weihrich, Franz, editor. Vienna: Gerold, 1887.

XX. DE LIBRO HIEREMIAE.

Audite uerbum domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel. haec dicit dominus: quid inuenerunt patres uestri in me iniquitatis, quia elongauerunt a me et ambulauerunt post uanitatem et uani facti sunt ? Et post X uersus: Hereditatem meam posuistis in abominationem. sacerdotes non dixerunt: ubi est dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores praeuaricati sunt in me, et prophetae prophetauerunt in Bahal et idola secuti sunt. Et paulo post: Numquid obliuiscitur uirgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? populus uero meus oblitus est mei diebus innumeris. quid niteris bonam ostendere uiam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti uias tuas, et in alis tuis inuentus est sanguis animarum pauperum et innocentium? non in fossis inueni eos, sed in omnibus quae supra memoraui. et dixisti: absque peccato et innocens ego sum, et propterea auertatur furor tuus a me ! ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: non peccaui. quam uilis es facta nimis iterans uias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtriuit dominus confidentiam tuam. Et paulo post: Conuertimini, filii, reuertentes, dicit dominus, quia ego uir uester. [*]( 8 Hier. 2, 4 et 5 7 ib. 7 et sx 11 ib. 82-37 28 Hier. 8, 14 ) [*]( 2 heremiae M, leremie CR 8 cogιτaτιnoneՐ P\' 6 X] aliquot a 7 poՐՐuιՐτι P1 8 dominus] 3f MPlCR et ten.] errenenTef P 9 pph∗eτae (ras. a) pferauerunT P 10 et ante idola om. MGR 11 oblιuιՐceτur CSav auτ ՐponՐa CRav, er fponfa P1 12 nero] om. S 14 docuιՐτιՐ P 15 in alis] malιՐ Pl est] om. MPlS 16 innocenτĕ M, mnocenru PCRav sed] eT P1 18 ego] om. MPS 19 eo] ego M 21 afar C 28 obtr.] οτrιuιτ R a ofiduciam R paulo post] p\' paf P 24 dic dnf. sτulτ\'|populuՐ ... pofr XXX uerf pluf minuf. Ad me conuerrere ... laudabunT || pag. 100 || er paulo p\'. Quia ego uir ur. Ite paulo p\' Si conuerrenf | ɪrl. conuerrere aiT diif. Cɪrcuɪτe maf ... S )

96

Item paulo post: Si conuerteris, Israhel, conuertere, ait dominus, ad me conuertere. si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoueberis. et iurabis: uiuit dominus! in ueritate et in iudicio et in iustitia: et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt. Et paulo post: Stultus populus meus me non cognouit: filii insipientes sunt et uecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Et post XXX uersus: Circuite uias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inueniatis uirum facientem iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero eius. quod si etiam: uiuit dominus! dixerint, et hoc falso iurabunt domine, oculi tui respiciunt fidem. percussisti eos, et non doluerunt: adtriuisti eos, et rennuerunt accipere disciplinam: indurauerunt facies suas super petram, noluerunt reuerti. ego autem dixi: forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes uiam domini, iudicium dei sui. ibo igitur ad optimates et loquar eis: ipsi enim cognouerunt uiam domini, iudicium dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt uincula. Et post VI uersus: Filii tui dereliquerunt me et iurant his qui non sunt dii. saturaui eos, et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur. equi amatores et admissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. numquid super his non uisitabo, dicit dominus, et in gente tali non ulciscetur manus mea? Et post XL uersus: Qui [*]( 1 Hier. 4, 1 et 2 5 ib. 22 8 Hier. 5,1—5 19 ib. 7—9 24 ib. 22-24 ) [*]( 1 conuertere] om. Rv ait] dicɪτ R 4 benedicebonr MP1 5 p\' pat P 6 fɪlɪ P necordif MP1 7 facienT M facerej om. P1 8 XXX] aliquot a lheruCale M et ante conaid. om. P1 9 an] UT S1 10 eius] ei av, eis cod. Am., cf. Septuag. 11 dizerunτ p1 falfom S 14 uerba: facies 8. 8. p. Doluerunt om. P1 er noluerunτ P2υ 16 verba: ibo igitur — — dei sui om. MPCR 16 et 17 et iudicium a (cod. Am.) 18 hn MPCR, hɪɾ S 19 VI] aliquos a derelinquerunT P1 20 hɪ∗ɾ P, hiis R quae MP\' mechan R 21 luxonabanTur MPC\', luxurɪaτɪ funr S1 eqai] er qui Rb emiɾɾaru P2υ 22 mmebaT M, hm∗mebaτ P, hɪnmebanτ C, hinmabaT S1 24 manus] amma P2Sυ XL uērf pluɾ minuɾ S, aliquot a )

97
posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit: et commouebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius et non transibunt illud. populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt et abierunt, et non dixerunt in corde suo: metuamus dominum deum nostrum. Et post VII uersus: Inuenti sunt, inquit, in populo meo impii, insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et dilatati, incrassati sunt et inpinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. causam pupilli non dixerunt et iudicium pauperum non iudicauerunt. numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? stupor et mirabilia facta sunt in terra. prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes adplaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in [*]( 6 Hier. 5, 26—31 ) [*]( 1 hareni S 2 commonebunT PS ɪnτumeɾcenɾ S 5 habierunr MC non] om. P1 6 VII] paucos a 7 in] om. Pl 8 peducaf MPl 9 aic] flcuT P1 10 ɪnpɪnguaτɪ funT MP 11 ad uocem pupilli add: S ɪndɪcauerunτ caufam P* (cf, v) dixerunt] direxerunt PCB 12 non ɾup hifs B 13 aut] om. P1 ulcisc.] oblɪuɪɾcɪτur R anima] manuf MPlCB 14 mea] add. hic (tunc edd.) expomT quod (mn. quod MP1C) fupra dizerar: ibo ad opτɪmareɾ & loquar eif. forft- Tan ɪpɾɪ (add: n5 R) cognouenmT (cognouennT M) uɪam dSi: & ecce magif hi parrrer confregerunT lugum, ruperunT uncula. nunc defcnbrr qui funT (flnT Pl) opTimaTef, propheTae uɪdeliceτ & facerdoTef, quorum aln furura praedicunT, aln facienda ex lege decernunT (dɪɾcernŭ̄τ B). & ecce, ɪnquɪτ (mqmd MP), ilhf mendacɪum propheTannbuf (-TaTibuf M, profeTaTib; P1) facerdoTef mambuf adplauterunT. & UT (om. ut P1) ofrendaTur (ofrendaT P1) populuf non effe ftne culpa, qui a Tahbuf abduca-rur, ɾcripτum efr: er populuf meuf dilexiT TalIa: (add: populuf P7) quondam meuf fed (er MCR) pofrquam dilenT (add: Taha P\'R) meuf effe deɾɪuɪτ (desinit edd.) quid ɪgɪτur facienT (om. fac. P1), cum nouɪɾɾɪmum Tempuf ɪudɪcɪɪ adueneriT, flue capτɪuɪτaτɪɾ neceɾɾɪτaɾ, unde frupor & mirabilia facta funT, qUIa (quae MPC) nec m pnncipibus, nec m populo muen-ruf HT, qui . recta fennreT (tUrba: quia nec - - sentiret om. P1) MPCB, cf. S. Hieronymi in Hierem. Comm. I. II. cap. V 14 uerba: stupor e. m. f. sunt om. P1 15 pphaauerunT (prophaer. P) MPCB eT plaudebanT P\' ) [*](xn, Aug. 3, i. ) [*]( 7 )
98
nouissimo eius? Et post XXX uersus: Cui loquar? et quem contestabor, ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce uerbum domini factum est illis in obprobrium, et non suscipiunt illud. Et paulo post: Audite uerbum domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis dominum. haec dicit dominus exercituum deus Israhel: bonas facite uias uestras et studia uestra, et habitabo uobiscum in loco isto. nolite confidere in uerbis mendacii, dicentes: templum domini, templum domini est. quoniam si benedixeritis uias uestras et studia uestra, si feceritis iudicium inter uirum et proximum eius, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaueritis in malum uobismet ipsis: habitabo uobiscum in loco isto, in terra, quam dedi patribus uestris, a saeculo usque in saeculum. ecce uos confiditis uobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt uobis, furari, occidere, adulterare, iurare mendaciter, libare Bahalim et ire post deos alienos, quos ignoratis. et uenistis et stetistis coram me in domo hac, in qua inuocatum est nomen meum, et dixistis: liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua inuocatum est nomen meum in oculis uestris? ego, ego sum, ego uidi, dicit dominus. ite ad locum meum in Silo, ubi habitauit nomen meum a principio, et uidete, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit dominus, et [*]( 1 Hier. 6, 10 4 Hier. 7, 2-19 ) [*]( 1 p ugrf XXX plof minuɾ 8, poft aliquot u. a 5 omf M, omnif (ɪɾ in ras.) P 6 dominum] dm̃ S 7 uerba: et habitabo - stadia ueatra om. B 8 isto] hoc C mendaria P1 9 uerba: templum domini ter P2aυ, 10 benedirezennf P2C2Rυ, benedirenfnf P1 11 uerba: aduenae - - calnmniam om. MPCB 13 non] m P* 15 & ufque P1υ 17 forare MPC 19 fraif M1 20 uerba: et dixistis - - nomen meum add. in marg. sign. hd et hh. m. pr. S liberaτɪ∗ P 21 omnes] om. P1 laTronem P\' 23 ego bis] temel MPCB 24 ubi τaulτ P 25 fecerunT P1 26 fecɪɾτɪ C opera] lerba S )
99
locutus sum ad uos mane consurgens et loquens et non audistis, et uocaui et non respondistis : faciam domui huic, in qua inuocatum est nomen meum et in qua uos habetis fiduciam, et loco, quem dedi patribus uestris, sicut feci Silo, et proiciam uos a facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros uniuersum semen Ephraim. tu ergo noli orare pro populo hoc, nec adsumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi: quia non exaudiam te. nonne uides, quid isti faciant in ciuitatibus Iuda et in plateis Hierusalem ? filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis et me ad iracundiam prouocent. numquid me ad iracundiam prouocant? dicit dominus, nonne semet ipsos in confusione uultus sui? Et paulo post: Numquid qui cadit non resurget? et qui auersus est non reuertetur? quare ergo auersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa? adprehenderunt mendacium et noluerunt reuerti. adtendi et auscultaui: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens: quid feci? Et post VIIII uersus: Quomodo dicitis: sapientes nos sumus et lex domini nobiscum est? uere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt. uerbum enim domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. Et paulo post: Quis dabit me in solitudine diuersorium uiatorum, et derelinquam populum meum et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, coetus praeuaricatorum. et extenderunt linguam [*]( 14 Hier. 8, 4—6 20 ib. 8 et 9 24 Hier. 9, 2-9 ) [*]( 4 locum MPCa, m loco R quam MP1C1 5 ɪcɪ MP1 6 effraim MPCSa, effraym R or.] erjrare C 8 uɪdiɾ MCl qd MC 9 collegunt MPl 11 ut faciant] om. 8 placenxef Pl regina M, nt regna C 12 proaocent] prouocaɾɾenτ (nT a. lin. al. m.) S 14 cada S (cod. Am.) 15 ergo] aurem P reuarfaf C 16 contentione P1 17 adTendire & MC auɾculra∗∗ (m ras., re 8. lin. add. al. m.) C 18 poemrenna S 19 VIII P, paucos a 21 mendacium uere efr operaruf P fcnbarum mendax B 23 picerunr MP1C paufl p; * Mt p pat P 24 diuerforum PlCa 26 caeruf P1, cerus R, et coetus a praeuaricatorum] sequ.: & derehnquam populum meum MPC ) [*]( 7* )
100
suam quasi arcum mendacii et non ueritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognouerunt, dicit dominus. unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet. et uir fratrem suum deridebit et ueritatem non loquentur. docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent, laborauerunt. habitatio tua in medio doli: in dolo rennuerunt scire me, dicit dominus. propterea haec dicit dominus exercituum: ecce ego conflabo et probabo eos. quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei ? sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit insidias. numquid super his non uisitabo. dicit dominus, aut in gente tali non ulciscetur anima mea? Et paulo post: Haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis: sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. haec enim placent mihi, ait dominus. Et post XVI uersus: Haec dicit dominus: iuxta uias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes: quia leges populorum uanae sunt. quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia: argento et auro decorauit illud: clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur. in similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non ualent. nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. non est similis tui, [*](15 Hier. 9, 23 et 24 21 Hier. 10, 2-11) [*]( 1 auam] meam P1 qu∗aɾɪ (ras. 1) C 4 omne MP* fratrɪ CSa 5 fubplanranf MP ɾubplanτauɪτ MP1, fupplauTabiTur R fraudoleuTer S 6 mcediT CPRa 7 loqaeℱ B 8 doli] ydoli R 11 filii R fagiTa P1 18 glonerur forem P1 20 placet a 21 XVI] aliquot a dñɾ df MPCS 22 menmere S, muτuare P1 28 falTa C1 pcediT MP1C1 24 manuum P1 26 palmae] plafme (-ę Pa) MPCa )
101
domine: magnus es tu et magnum nomen tuum in fortitudine. quis non timebit te, o rex gentium? tuum est enim decus: et inter cunctos sapientes gentium et in uniuersis regnis eorum nullus est similis tui. pariter insipientes et fatui probabuntur. doctrina uanitatis eorum lignum est. argentum inuolutum de Tharsis affertur et aurum de Ophaz, opus manus aerarii. hyacinthus et purpura indumentum eorum, opus artificum uniuersa haec. dominus autem deus uerus est, ipse deus uiuens et rex sempiternus. ab indignatione eius commouebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. sic ergo dicetis eis: dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub caelo sunt. Et aliquanto post: Haec dicit dominus: maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a domino recedit cor eius. erit enim quasi myricae in deserto et non uidebit cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili. benedictus uir, qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas: et non timebit, cum uenerit aestus: et erit folium eius uiride, in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Item aliquanto post: Haec dicit dominus: facite iudicium et iustitiam et liberate ui oppressum de manu calumniatoris, et aduenam et pupillum et uiduam nolite contristare neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne [*]( 13 Hier. 17, 5-8 22 Hier. 22, 8 ) [*]( 8 et pr. om. P1SRυ 6 τarɾɪɾ MC, τharɾɾɪɾ S de ophaz] ropazion a opaz P1, Tophaz P*, ophir R ad uocem opus add.: artificɪɾ & P2aυ manuuin B hęram P1, earom R 7 hyacɪncτuɾ (hiac. PS) MCP1S, ɪacɪncτus R, hiacynthus a 8 unɪuerɾum P1 dominus] om. P1 10 non] om. MPCR 11 dicmf MP1CS 14 poneT MP1C1 m cams B recedet a 15 mymce P, min | ce (r 8. lin. add. m. 1) M, mimce C, mmce R 16 habiTaniT P1α 17 mhabirabile S confida M 18 Traɾplanτaτur P 19 fup quae P1 umorē 81 mιττ& Sa 20 aefraf MP1α, efraf S 21 deɾnɪτ P* 22 item] eT PSa 24 conTnfTan P1 25 oppremaTif M, oppmaref P1 )
102
effundatis in loco isto. Et paulo post: Vae pastoribus, qui dispergunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit dominus. ideo haec dicit dominus deus Israhel ad pastores, qui pascunt populum meum: uos dispersistis gregem meum et eiecistis eos et non uisitastis: ecce ego uisitabo super uos malitiam studiorum uestrorum, ait dominus. Item paulo post: Haec dicit dominus exercituum: nolite audire uerba prophetarum, qui prophetant uobis et decipiunt uos. uisionem cordis sui locuntur, non de ore domini. dicunt his qui blasphemant me: locutus est dominus: pax erit uobis, et omni qui ambulat in prauitate cordis sui dixerunt: non ueniet super uos malum. quis enim adfuit in consilio domini? Et post XI uersus: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. si stetissent in consilio meo et nota fecissent uerba mea populo meo, auertissem utique eos a uia sua mala et a pessimis cogitationibus suis. Et post II uersus: Audiui quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: somniaui, somniaui. usquequo istud est in corde prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui, qui uolunt facere, ut obliuiscatur populus meus nominis mei propter somnia cordis sui, quae narrat unusquisque ad proximum suum , sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Bahal? propheta, qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, narret sermonem meum uere. quid paleis ad triticum? dicit dominus. numquid non uerba mea sunt quasi ignis, ait dominus, et quasi malleus conterens [*]( 1 Hier. 23, 11 et 2 6 ib. 16—18 18 ib. 21 et 22 17 ib. 25-32 ) [*]( 1 effddanf MC1, effundɪτɪɾ P1 panft M 4 lecɪɾτɪɾ M, eiecifri P1 5 non] om. P1 uɪɾɾɪτaɾτɪɾ eof P 7 profeτarum P 8 decipienτ S 11 nof S, eos R 12 XI] aliquos a 13 pphaɪɾ C loquebar (ar in rat) P 16 IIII] paucos a 17 qui P1 20 nolet R 22 narranT S 24 aba M 26 paleaf M1, palleif quasi S mea] om. B 27 funT ɾɪc̃ ɪgnɪɾ (corr. m. 1) M ait] dicit an )
103
petram? propterea ecce ego ad prophetas, ait dominus, qui furantur uerba mea unusquisque a proximo suo. ecce ego ad prophetas, ait dominus, qui adsumunt linguas suas et aiunt: dicit dominus. ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait dominus, qui narrauerunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit dominus. Et paulo post: Et misit dominus ad uos omnes seruos suos prophetas consurgens diluculo mittensque, et non audistis, neque inclinastis aures uestras, ut audiretis, cum diceret: reuertimini unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus uestris, et habitabitis in terra, quam dedit dominus uobis et patribus uestris, a saeculo et usque in saeculum. et nolite ire post deos alienos, ut seruiatis adoretisque eos, neque me ad iracundiam prouocetis in operibus manuum uestrarum, et non adfligam uos. et non audistis me, dicit dominus. Et aliquanto post: Maledictus qui facit opus domini fraudulenter. Item post aliquantum: Bonus est dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. bonum est praestolari cum silentio salutare domini. bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adulescentia sua. sedebit solitarius et tacebit: quia leuauit super se. ponet in puluere os suum, si forte sit spes. dabit percutienti se maxillam, saturabitur obprobriis: quia non repellit in sempiternum dominus. [*]( 8 Hier. 25, 4-7 17 Hier. 48, 10 18 Thren. 8, 25-82 ) [*]( 1 eece] om. Pl 2 pronmo fuo (utrumque o terminat. in ras.) P 4 et ecce.. ɾomniātes pphetas a ſomnɪanτ̃ C 6 mιſſιſſem MC 7 eof M1 9 ppheranf P1 12 quã in terra P* 14 seruiatis eis 0 16 audιſτι M, andiaif S1 ahco MC 17 dei JB fraudolenTer 8 18 p aliquanτο 8 dominus] df MCR 19 querenTe S prefmlan MO\', praefralan P1, preflTolare S 20 ſaluτare dñι cũ ſιlenτιο S 22 lenamt fe ſup fe Ea poniT PS 28 pcuTienTef 8 24 repellet Rυ )
104