Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Et factum est cum mortuus esset Gedeon, et auersi sunt filii Israhel et fornicati sunt post Baalim et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum, ut esset eis ipse in deum. et Baalim et Baalberith idola intellegenda sunt. maior itaque transgressio et fornicatio commissa est a populo post mortem Gedeon quam illo uiuo propter ephud, quoniam et illud, etsi inlicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat; ista uero post idola fornicatio non habet uel falsam paternae religionis defensionem. unde etiam si illud ephud non in fine temporis Gedeon, sed ante factum est, ita deus patienter tulit, ut pax in terra perseueraret, quia, licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo, qui tale aliquid in tabernaculo suo atque in honorem suum fieri iusserat. nunc uero grauiora commissa et apertissimam post idola fornicationem populi esse noluit inpunitam. [*]( 12 Iud. 8, 33 ) [*]( 2 prolemsin PSNVT 4 prostatis N 8 quod annos N 10 conimerauit P rediens] reuertendo bd Onl. PSVT praetierat N praeterierat T 12 factus N esset mortuus Vbd 14 bahalim PSV !\'L;-:rJtç cod. Alex et Lag taoToi? Tisch. bahalberit PSVIT baalerit N 15 in om. Px bahalim PSV bahalberit PSV1 baalberit AT 18 et om. N 20 relegionis P 21 si ante non pos. bd 27 inpunitum rr )