Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Non praetereunda oritur quaestio, quomodo quieuerit terra quadraginta annos in diebus Gedeon, cum post uictoriam, qua liberauit Hebraeos, ex auro spoliorum fecerit abominationem et post illam fornicatus sit omnis Israhel et fuerit illi et domui eius in scandalum. quomodo ergo post hoc tantum nefas, quod et Gedeon et populus admisit, requieuit terra quadraginta annos, cum hoc scriptura soleat ostendere, cum a domino deo populus fornicaretur, tunc potius pacem illos perdere, non adquirere, et hostibus subiugari, non ab [*]( 5 cf. Hieron. t. XXVIII p. 520 C. XXXI 20 cf. Iud. 9, 5 22 cf. Iud. 8, 28 ) [*]( 2 inde in efud PS Ó Gtdeon ex eo S 7 ephud N 10 samuhele SNV 13 appellabatur T efudbat JPSV ephudbad N effudbat T 23 annis N 26 tantum om. P\' 27 requieuitque PSlTl )

476
hostium infestatione muniri? sed intellegendum est, sicut solet scriptura, per prolepsin, id est per praeoccupationem dixisse, quod fecerit ephud contra dei legem Gedeon ex illo auro, quod fuerat hostibus deuictis atque prostratis ablatum, quia uno loco dicere uoluit et unde erat aurum et quid de illo factum sit. sed postea factum est in fine dierum Gedeon hoc peccatum, quando consecuta sunt etiam mala, quae deinde scriptura contexuit, posteaquam commemorauit, quot annis in diebus Gedeon terra conquieuerit, quos annos recapitulando commemorauit, id est ad ordinem rediens quem praeteruerterat prius dicendo de illo scandalo quod nouissime factum est.