Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod inducitur rhamnus, id est quoddam spinarum genus, in similitudinem dicere omnibus lignis conuenientibus eam, ut regnaret super ea: si in ueritate ungitis me uos regnare super uos, uenite, confidite in protectione mea; et si non, exeat ignis de rhamno et comedat cedros Libani, obscurus sensus est, sed eum inuenta distinctio manifestat. non enim ita legendum est: et si non exeat ignis de rhamno, sed subdistinguendum "et si uon" ac deinde inferendum "exeat ignis de rhamno". id est: et si non confiditis in protectione mea aut: et si non in ueritate ungitis me regnare super uos, exeat ignis de rhamno et comedat cedros Libani. comminantis enim uerba sunt quid facere possit, si noluerint eam regnare super se. uerum quia non ait: exibit ignis de rhamno et manducabit cedros Libani, sed ait: exeat et manducet, obscurius factum est, quam si sola distinctio lateret. uehementioris autem comminationis est et quodam modo praesentioris efficaciae, si quis dicat: si non uis facere quod uolo, saeuiat in te ira mea, id est iam saeuiat, ut quid eam teneo? quam si dicat: saeuiet, promissiuo modo poenam intentans futuram.