Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et uendiditeosin manu inimicorum suorum in circuitu. quaeri solet quare dixerit "uendidit" tamquam aliquod pretium intellegatur datum. sed et in psalmo legitur: uendidisti populum tuum sine pretio, et apud [*]( 1 Iud. 2, 13 20 cf. Hier. opera t. 28 p. 510. 524 25 Iud. 2, 14 28 Ps. 43, 13 ) [*](1 startibus (us 8. I. m. 2) P,SN V 2 est S 4 balsamen PN bal- samem V 5 samem PV 6 estart PNS estarte .V 9 bahal S startibus PSNV 12 referre N 14 quod PISVI 15 iunonem PSV 16 uoluissem N pluri.um PS 21 astaroht ST 22 deus N 25 manum PSVT 27 legitur] dicitur S 28 tuum om. T )

459
prophetam: gratis uenditi estis et non cum argento redimemini. quare ergo "uenditi", si "gratis" et "sine pretio" et non potius donati? an forte scripturarum locutio est, ut uenditus etiam qui donatur dici possit? hic autem sensus est optimus in eo, quod dictum est: gratis uenditi estis, et: uendidisti populum tuum sine pretio, quia illi, quibus tradidisti populum, inpii fuerunt, non deum colendo tradi sibi illum populum meruerunt, ut ipse cultus tamquam pretium uideretur. quod uero dictum est: neque cum argento redimemini, non ait: neque cum pretio, sed: neque cum argento, ut pretium redemtionis intellegamus, quale dicit apostolus Petrus: non enim argento et auro redemti estis sed pretioso sanguine tamquam agni inmaculati. in argento enim propheta omnem pecuniam significauit, ubi ait: non cum argento redimemini, quoniam pretio quidem sanguinis Christi, non tamen pretio pecuniario fuerant redimendi.

In eo, quod dominus dicit: et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit <Iesus> filius Naue; et dimisit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam quemadmodum custodierunt patres eorum an non. et dimisit dominus gentes has, ut non - auf err e t illas celeriter, et non tradidit illas in manu Iesu, satis ostenditur causa. quare non Iesus omnes illas gentes bellando deleuerit; quia hoc si fieret, non essent in quibus isti probarentur. poterant autem esse ad utilitatem ipsorum, [*]( 1 Es. 52, 3 9 I Petr. 1, 18. 19 18 Iud. 2, 21-23 ) [*]( 4 autem dici N 7 tradisti S nec T dominum N 10 pretio -cum om. N 11 redemtionis om. P1 13 tamquam om. PSVTbd 14 prophetam N 16 sanguines Sl sanguinem ln sanguine N 18 et om. N 19 uerum N 20 Iesus retinui cum bd: om. codd. 21 obseruabant PS obseruabunt VTbd ea bd 23 dimisitj ayr,,av cod. Alex. anferet P 24 celeriter scripsi: tunc libri; sed cf. p. 460, 24 manum PSN manus in ras. T 25 quaere P\' 26 esset PSV )

460
si tentati in eis non reprobi inuenirentur eisque talibus inuentis, quales eos esse debere praeceperat dominus, iam gentes illae auferrentur a facie eorum, si ita uiuerent, nec bellis eos exerceri oporteret. uerba enim domini hucusque accipienda sunt: propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandaui patribus eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum — id est aduersarium — cetera uero uerba scriptoris sunt exponentis, unde dixerit dominus non se ablaturum uirum de gentibus quas reliquit Iesus filius Naue. deinde subiungens, qua causa dereliquerit, et dimisit, inquit ad tentandum in eis Israhel, si obseruant uiam domini abire in eam, quemadmodum custodierunt patres eorum an non, eos uolens intellegi patres custodisse uiam domini, qui fuerunt cum Iesu, id est eo tempore quo ille uiuebat. generationem quippe alteram superius retulit surrexisse post illos, qui uixerunt cum Iesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderent dominum: pro quibus tentandis, id est probandis, relictae fuerant gentes nec exterminatae per Iesum.

Deinde ne putaretur hoc Iesus consilio suo tamquam humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subiungit scriptura: et dimisit dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu Iesu. deinde sequitur: et hae gentes quas reliquit Iesus, ut tentaret in eis Israhel, omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan, uerum propter generationes filiorum Israhel docere illos bellum. erat [*]( 5 Iud. 2, 20 25 Iud. 3, 1. 2. 3 ) [*](1 tentat N inuenti N 3 auferentur PSINVI ut nee N ne T 4 hocusque N 6 mandauid N 9 dixerat PSVTbd 12 in eis OfH. PSVTbd 13 obsement VTbd ea PNVTbd 18 offenderunt V2bd 20 ferant V1 21 taquam (ta 8. 1. add. m. 2) P 24 illas om. V manu scripsi cum d: manus codd. 25 s9-v*j <a> utłij\'uv in cod. Altx. legendum est )

461
ergo ista causa in eorum tentatione, ut bellare discerent, id est, ut tanta pietate et oboedientia legis dei bellarent quanta patres eorum qui domino deo etiam bellando placuerunt, non quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis et in bello. quod autem sequitur: uerum qui ante illos 11 non scierunt illas, quid nisi gentes uult intellegi, quas nescierunt bellando qui fuerunt ante istos, quorum tentationi, hoc est probationi relictae sunt? deinde commemorans quae sint, quinque, inquit, satrapias alienigenarum, quas in libris Regnorum manifestius exprimit. satrapiae autem dicuntur quasi parua regna, quibus satrapes praeerant: quod nomen in illis partibus cuiusdam honoris est siue fuit. et omnem, inquit, Chananaeum et Sidonium et Euaeum inhabitantem Libanum a monte Hermon usque ad Laboemath. et factum est, ut tentaretur in ipsis Israhel. tamquam diceret: hoc autem factum est, ut tentaretur in ipsis Israhel, scire si audient mandata domini; non ut sciret deus omnium cognitor etiam futurorum, sed ut scirent ipsi et sua conscientia uel gloriarentur uel conuincerentur utrum audirent mandata domini, quae mandauit patribus eorum in manu Moysi. quoniam ergo manifestati sibi sunt non se oboedisse deo in his gentibus quae ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem fuerant derelictae, propterea dixit deus uel illa, in quibus aperte missus angelus et locutus expressius est, uel paulo ante, ubi ait: propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandaui patribus eorum, et non oboedierunt uoci meae, et ego non adponam auferre uirum a facie ipsorum. [*]( 9 cf. I Eeg. 6, 4 sqq. 16 Iud. 3, 4 18 cf. Sus. 35 ) [*]( 1 temptationfi PST 5 et] est Tb qui] quia P 6 nescierunt SVbd 7 fuerant VT 9 satrapas ST1 10 satrapae S 11 satrapes T satrapae bd 12 honeris N 14 a monte scripsi: ante montem libri 15 laboeniat N caboemath Vbd labemath T 22 sibi om. S iis bd 25 expresse locutus b expressus PSVd expraesus N 26 derelinquit PSV1 dereliquit tanta T 27 mandauit N )
462

Dictum est autem in Deuteronomio ex persona dei loquentis de istis gentibus aduersariis: non eiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta et multiplicentur in te bestiae ferae; paulatim eiciam illos, donec multiplicemini et crescatis et hereditetis terram. poterat hanc promissionem suam seruare dominus erga oboedientes, ut exterminatio gentium illarum crescentibus Israhelitis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde aduersarii exterminarentur desertas esse non sineret. quod autem ait: ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non bestiales quodam modo cupiditates et libidines intellegi uoluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. neque enim deus homines exterminare poterat et bestias non poterat uel perdere uel nasci potius non permittere.

Et excitauit dominus saluatorem Israhel et saluauit eos. deinde uelut quaereretur quem saluatorem, Gothoniel, inquit, filium Cenez. accusatiuum enim casum hic debemus accipere, tamquam diceretur " Gothonielem". aduertendum est autem quod saluatorem dicat etiam hominem, per quem deus saluos faciat. nam clamauerunt filii Israhel ad dominum; et excitauit dominus saluatorem Israhel et saluauit eos, Gothoniel filium Cenez fratrem Caleb iuniorem ipsius, et exaudiuit eos. inter illa autem quae appellantur uxsppotTot, hoc genus rarum est, quoniam habet et illud quod Graeci uocant uotspoXr/tfav. quod enim ait postea: et exaudiuit eos, si prius ponatur, fit sermo lucidior. nam ordo est: et clamauerunt filii Israhel ad dominum. et exaudiuit eos et excitauit dominus saluatorem Israhel. deinde quod hic interpositum est: et saluauit eos, et postea dictum est: [*]( 2 Ex. 23, 29. 30 15 Iud. 3, 9 ) [*](1 dcutero S domini T 4 eiciam] etiam PSl 5 hereditatis N poterant Pl 6 hanc] autg V 14 nasci] pasci PSNVbd 17 gothonihel S 18 diceret Sbd gotoelem S gotonielem N 22.frater T 28 iunior T xat tis-rjxo-jsEv cmILv Lag. 24 yperbata PSNVT 25 ysterologian PVT ysterologiam S yyterologian N )

463
Gothoniel — uelut Gothonielem — filium Cenez, si ita diceretur, planius fieret: et excitauit dominus saluatorem Israhel Gothoniel filium Cenez et saluauit eos.