Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Et surrexit generatio altera post eos, qui non scierunt dominum et opera eius quae fecit Israhel. exposuit quomodo dixerit "non scierunt dominum", in illis uidelicet praeclaris et mirabilibus operibus, per quae factum est ante illos, ut Israhel sciret dominum. [*]( 1 Ios. 13, 1-3 8 Iud. 2, 3 17 Iud. 2, 6 20 ef. Ios. 24, 28 21 cf. Iud. 2, 8 26 Iud. 2, 10 ) [*]( 3 si om. N 9 non auferam inclusi; non auferam enim uerba cod. Vat. uertit, cum sup. verba cod. Alex. referant 13 esse S in om. Pl 17 sec. cod. Alex. 20 nam et] manet S 22 insinuarentur PSVTbd 24 sunt PV 28 dixerint pIS )
Et seruierunt Baal et Astartibus. solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Iouis, Astarte autem Iunonis, quod et lingua punica putatur ostendere. nam Baal Punici uidentur dicere dominum: unde Baalsamen quasi dominum caeli intelleguntur dicere; Samen quippe apud eos caeli appellantur. Iuno autem sine dubitatione ab illis Astarte uocatur. et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israhel hoc dicere scriptura, quod Baal seruierunt et Astartibus, quia Ioui et Iunonibus. nec mouere debet, quod non dixit Astarti, id est lunoni, sed, tamquam multae sint Iunones, pluraliter hoc nomen posuit. ad simulacrorum enim multitudinem referri uoluit intellectum, quoniam unumquodque Iunonis simulacrum Iuno uocabatur; ac per hoc tot Iunones quot simulacra intellegi uoluit. uarietatis autem causa existimo Iouem singulariter, Iunones pluraliter commemorare uoluisse; nam eadem causa plurium simulacrorum etiam Ioues pluraliter dici possent. hoc autem, id est nomine plurali Iunones in graecis secundum Septuaginta reperimus, in latinis autem singulariter erat. quorum in illo, qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo erat. Astaroth legimus nec Baal, sed Baalim. quodsi forte aliud in hebraea uel syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israhel seruire non debuit.