Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quadraginta annos quieuisse terram promissionis a bellis sub Gothoniele iudice scriptura testatur: quantum temporis primordia Romani imperii sub Numa Pompilio tantummodo rege pacata habere potuerunt.

Quaeri potest utrum mentitus fuerit Aod iudex, quando occidit Eglom regem Moab. cum enim solus soli insidiaretur, ut eum percuteret, hoc illi ait: uerbum occultum mihi est ad te, rex. ut ille a se omnes, qui cum illo fuerant, remoueret. quod cum factum esset, iterum dixit Aod: uerbum dei mihi ad te, rex. sed potest non esse mendacium, quandoquidem uerbi nomine solet etiam factum appellare scriptura; et reuera ita erat. quod autem dixit: uerbum dei, intellegendum est hoc illi deum ut faceret praecepisse, qui eum populo suo excitauerat saluatorem, sicut illis temporibus talia fieri diuinitus oportebat.