Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Quid est quod angelus domini inter cetera diuinae comminationis dicit: non adiciam transmigrare populum quem dixi eicere [non auferam] eos a facie uestra; et erunt uobis in angustias et dii eorum erunt uobis in scandalum, nisi ut intellegamus nonnulla etiam de ira dei uenire peccata? ut enim dii gentium, inter quas non a se exterminatas Israhelitae habitare uoluerunt, essent eis in scandalum, id est facerent eos scandalizari in domino deo suo eoque offenso uiuere indignans hoc comminatus est deus: quod certe manifestum est magnum esse peccatum.
Et dimisit Iesus populum; et abierunt filii Israhel unusquisque in domum suam et unusquisque in hereditatem suam hereditare terram. hoc per recapitulationem iterari nulla dubitatio est. nam et mors ipsius Iesu Naue etiam in hoc libro commemoratur, ut tamquam ab exordio cuncta breuiter insinuentur, ex quo eis dominus dedit terram, et quemadmodum sub ipsis iudicibus uixerint quaeue perpessi sint; atque iterum reditur ad ipsorum iudicum ordinem ab eo qui primus est constitutus.