Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Et dixit dominus ad Iesum dicens: manda sacerdotibus portantibus aream testamenti testimonii. solet dici arca testamenti uel arca testimonii; nunc dicta est arca testamenti testimonii, ut non solum arca sed etiam ipsum testamentum appellaretur testamentum testimonii. hinc enim dicit apostolus: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est testimonium habens per legem et prophetas. in cuiusdam enim rei alterius uenturae testimonium datum fuerat illud. quod dicitur testamentum uetus.
Dixit dominus ad Iesum: fac tibi ipsi cultros de petra acutos uel, sicut habet graecus, de petra acuta et sedens circumcide filios Israhel iterum. in hoc praecepto quaeritur cur dixerit "iterum"; non enim unus homo bis circumcidendus erat. sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est "iterum", ut circumcisus iterum circumcideretur non homo, sed populus; nam et sequentia id ostendunt. dicit enim scriptura: et fecit Iesus cultros petrinos sibi ipsi acutos et circumcidit filios Israhel in loco qui uocatur Collis praeputiorum. hoc autem modo circumpurgauit Iesus filios Israhel: qui aliquando fuerant in uia et qui aliquando incircumcisi erant eorum qui exierant ex Aegypto, omnes istos circumcidit Iesus. quadraginta enim et duobus annis conuersatus est Israhel in deserto Mabdaritide [et]. ideo incircumcisi erant [*](4 Ios. 4, 15 6 cf. Ex. 39, 15 (35); Ex. 40, 3 9 Eom. 3, 21 13 Ios. 5, 2 21 los. 5, 3-7 ) [*]( 1 eostuaeonos PVS eustueonos K «ostuaeonos T 8 pr. testaineutum m. 2 ex testiinonifl P 9 legis K 14 sx ns-pot; ay.poto(\'ioo: Lag. ex xi-ou; dv.poT\'J;jio\'j Tisch. 17 bis om. P1 erat om. PVT 18 non om. K ide P1 21 sibi sibi ipsi P-ST saoru» cod. Alex. et Lag. 23 circumpugnauit K 25 circumcisi P1 2G ex] in KVI 28 mabdarithide P mabdarith SVT et inclusi )