Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quando Iesus uidit uirum contra se stantem euaginato gladio et eo respondente dicit, quod esset princeps militiae uirtutis domini, et prostratus in terram dixit: quid praecipis tuo famulo? quaeri potest, utrum angelo se prostrauerit eumque dixerit dominum an potius intellegens a quo missus fuerit ipsum dominum dixerit eique se prostrauerit. erat autem, sicut legitur, Iesus in Iericho, non utique in ipsa ciuitate, cuius muri nondum ceciderant, quod mox [*]( 23 cf. Ios. 5. 13. 14 26 Ios. 5, 15 ) [*]( 1 exierunt SNTbd 5 lac] fac N 7 fuisset Pl 12 ii bd 14 putant N nullum PSl 16 adhunc P1 21 satis etiam bd hinc N 22 hominis N 23 Quando] quomodo S 24 didicit NT 26 tua Pl 27 prostauerit N dm 81 28 fuerat Tbcl- )

424
futurum erat, ut in eam possent intrare, sed in agro ad eam pertinente; nam interpretatio, quae est ex hebraeo, sic habet.

In eo quod factum est, ut Achar de tribu Iuda furaretur de anathemate ciuitatis Iericho contra praeceptum domini, et propter eius peccatum tria milia quae missa fuerant in Gai dederunt terga hostibus et occisi sunt ex eis triginta sex uiri et populo grauiter territo Iesus cum senioribus se prostrauit ad dominum eique responsum est ideo factum esse, quod peccauerit populus, minatus est etiam deus non se cum eis futurum, nisi abstulerint anathema de se ipsis, et quod ostensus est qui fecerat nec solus occisus, sed cum omnibus suis: quaeri solet quomodo iuste pro alterius peccatis in alios uindicetur, maxime quia in lege dominus dixit nec patres pro filiorum nec filios pro patrum peccatis esse puniendos. an illud iudicantibus hominibus est praeceptum, ne quemquam pro altero puniant, dei autem iudicia non sunt eius modi, qui alto et inuisibili consilio suo nouit quatenus extendat etiam temporalem hominum poenam salubremque terrorem? non enim aliquid dirum, quantum adtinet ad uniuersi mundi administrationem, contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque morituri. et tamen apud eos qui talia metuunt disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed inuicem sibi adhibeant diligentiam et tamquam unius corporis et unius hominis alia pro aliis sint membra sollicita. nec tamen credendum est etiam poenis quae post mortem inrogantur alium pro alio posse damnari, sed in his tantum rebus hanc inrogari poenam, quae finem fuerant habiturae, etiamsi non eo modo [*]( 2 cf. Hieron. Patrol. XXVIII p. 474 3 (of. Ios. 7 13 cf. Deut. 24, 16 22 cf. I Cor. 12, 12. 25 ) [*]( 2 pertinentem PSIN 6 gia P 7 se om. P prostauit N 9 illis T 11 suis quod n tantQ unusquisque pro se sed et pro aliis debeat esse sollicitus suis quaeri sqq. T 13 uindicetur] ut indicetur N 15 aliud bd 16 sint PNV 17 inuisibili et F1 quatenus om. Pl 18 etiam Onl. T 19 aduersi T 20 contingi Pl 21 eos om. Sl metunt Pl 24 aliis] alias V 26 interrogari V )

425
finirentur. simul etiam ostenditur quantum conexa sit in populi societate ipsa uniuersitas, ut non in se ipsis singuli, sed et tamquam partes in toto extimentur. per unius igitur peccatum mortemque paucorum admonitus est populus uniuersus tamquam in corpore uniuerso quaerere quod admissum est. simul etiam significatum est quantum mali fieret, si uniuersa illa congregatio peccasset, quando ne unus quidem ita potuit iudicari, ut ab eo possent ceteri esse securi. at uero, si Achar ab aliquo inuentus atque conprehensus et illius criminis reus ad iudicium Iesu fuisset adductus, nequaquam putandum est hominem iudicem uel pro illo uel cum illo quemquam alium, qui societate facti eius minime teneretur, fuisse puniturum. neque enim ei mandatum legis licebat excedere, quod datum est hominibus, ne iudicio suo, quod in hominem homini iussum siue permissum est, alterum pro alterius peccato arbitretur esse plectendum. longe autem secretiore iustitia iudicat deus, qui potens est etiam post mortem, quod homo non potest, uel liberare uel perdere. uisibiles igitur adflictiones hominum siue mortes, quoniam his quibus ingeruntur et obesse et prodesse possunt. nouit dominus in occulto prouidentiae suae quemadmodum iuste quibusque dispenset, etiam cum aliorum peccata in aliis uidetur ulcisci. poenas uero inuisibiles, quae nonnisi nocent et prodesse non possunt, ita nullus deo iudice pro alienis peccatis luit, sicut homine iudice luere nullus nisi pro sua culpa istas uisibiles debet. hoc enim praecepit homini iudici deus in his quae ad humanum iudicium pertinent uindicanda. quod in suo iudicio facit ipse, quo potestas non aspirat humana. [*]( 17 cf. Iac. 4, 12 ) [*]( 1 etiam ex eo V quanta S V populo P populis N 2 et] etiam BV om. N 3 tamquarn] quia V exaestimentur V1 aestimentur N exislimentur Tbtl igitur] ergo T 7 unius P iudicare PSX uin- dicari T 8 essecuri N 10 putandus P 11 quemquem F1 13 ei om. V 14 iussum] uisum Px 15 est om. V 20 occulte N 21 dispendet P1 25 dedit T 27 uindica N 28 adspirat N )
426