Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Scribae populo dicunt: cum uideritis arcam testimonii domini dei nostri et sacerdotes nostros et Leuitas tollentes eam, proficiscimini de locis uestris et ite post eam. sed longum interuallum sit inter uos et illam, quantum duo milia cubitorum stabitis; ne propinquetis ei, ut sciatis uiam quam ibitis [in] eam. non enim abistis uiam ab hesterna et nudiustertiana die. longe iussum est arcam praecedere, ut posset a populo uideri. tam grande quippe agmen, si post eam proximum pergeret, non eam uideret praeire nec nosset qua sequeretur. ex hoc autem facto intellegendum est, quod columna illa nubis, quae solebat mouendis castris signum dare et iter ostendere, iam recesserat nec eis adparebat; hinc factum est, ut etiam triduum illud ex humana dispositione praediceretur. nunc ergo duce Iesu arcam domini sequuntur nube subtracta tamquam uelamine ablato. Iordanes autem plenus erat per totam crepidinem suam sicut in diebus messis tritici. hoc incredibile uidetur regionibus nostris. ibi autem, sicut perhibent qui nouerunt, initio ueris est messis tritici; tunc autem ille fluuius repletur amplius quam per hiemem.
Et erunt uobis lapides isti memoriale filiis Israhel usque in aeternum. quomodo "in aeternum", cum caelum et terra transeant? an quoniam aeternum aliquid significant hi lapides, cum ipsi aeterni esse non possint? [*](5 Ios. 3, 3. 4 16 cf. Ex. 13, 21 18 cf. quaest. II 18 20 Ios. 3, 15 26 Ius. 4, 7 28 cf. Matth. 24, 35 ) [*]( 1 stibeunde N 5 populi VT 7 leuites PSU1 10 in inclusi cf. Loc. de Iesu Naue II p. 614 ed. meae 11 nudustertiana PXVIUx 12 de longe V praecidere N 14 praeire] priret PTl 15 sequaretur N 19 praedicaretur N Iesu] ium N 20 iordanis VINT ώτεì έν ήμέραις lh:1st iv jjLtpon Lag. 23 in initio bd 28 terram N )