QVAEST. I. Dominus dicit ad Iesum Naue: et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum. non solum autem hoc testimonio sed etiam in Deuteronomio multis documentis probatur Moyses ita defunctus ut dei famulus et deo placens, quamuis in eo illa uindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. ex quo datur intellegi dominum etiam bonis seruis suis in aliquo suscensentem et temporaliter uindicare et tamen in eorum habere numero, quae sunt in domo eius uasa in honorem utilia domino, quibus daturus est promissa sanctorum.
Quaestio est, quomodo posteaquam locutus est dominus ad legum Naue exhortans et confirmans eum seque promittens cum illo futurum mandauerit idem Iesus populo per scribas, ut praepararent cibaria, quod post tres dies Iordanem fuerant [*]( 1 Rom. 15, 10: 11, 25. 26 5 Deut. 33, 17 11 Ios. 1,5 13 cf. Deut. 32, 48-52; 34, 4. 5 18 cf. II Tim. 2, 21 23 cf. Ios. 1, 11 ) [*]( 2 populo] plebe N in Israhel PSbd 5 inter] in X 6 pulcrituilo SN 9 Expliciunt questiones deuteronoinii fol. 168 P Finiunt quaestiones de deuteronomio. Inč locutiones de iesu naue fol. 121 N Expliciciunt questiones deuteronomii Incipiunt questiones ihesu naue fol. 144 T, fol. 195 U 10 Incipiunt quaestiones iesu naue fol. 169 P, pag. 484 S Explicit loquutiones de iesu naue. InC quaestiones eiusdem libri fol. 122 N 11 et om. V 15 eo] se N 17 irascentem U 23 Iesus] isri N 24 praeparent PSNVIU iordanen V ) [*]( 27* )
420
transituri, cum inueuiantur post multo plures dies transisse Iordanem. cum enim haec populo mandasset, misit exploratores in lericho, quoniam Iordane transiecto ipsa proxima ciuitas occurrebat; illi autem diuerterunt ad Raab mulierem fornicariam et ab illa occultati atque a rege quaesiti et minime inuenti eadem dimittente illos per fenestram et monente, ut triduo laterent in montanis, quattuor dies uidentur esse consumpti. inde posteaquam nuntiauerunt quae circa illos gesta fuerint promouit Iesus cum populo uniuerso de loco, ubi erat diluculo. qui cum uenisset ad Iordanem, diuertit et mansit; tunc rursus populus admonetur, ut post triduum se praeparet transire Iordanem arca domini praecedente. hinc ergo intellegitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit populo nuntiari, ut cibaria praepararent tamquam post tres dies memoratum fluuium transituri; potuit enim hoc sicut homo sperare fieri posse, si exploratores celeriter reuertissent. quibus tardantibus intellegitur, quamuis scriptura tacuerit, ex diuina dispositione cetera inpleta, ut iam inciperet apud populum glorificari Iesus et ostendi, quod cum illo dominus esset, sicut fuerat cum Moyse. nam et hoc illi dicitur fluuium transituro, sicut scriptum est: et dixit dominus ad Iesum: in die isto incipiam exaltare te coram omnibus filiis Israhel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse sic ero et tecum. nec incredibile debet uideri etiam illos cum quibus deus loquebatur, aliquid ex humana dispositione agere uoluisse, in qua sibi deum tamen fiderent esse rectorem, eorumque ex illius a quo regebantur prouidentia consilia fuisse mutata. nam et Moyses ipse utique tamquam homo putauerat esse faciendum, ut causas populi sic audiret,
[*]( 2 cf. Ios. 2, 3—6 21 Ios. 3, 7 28 cf. Ex. 18, 13-26 ) [*]( 1 transire N 3 hierichum PSV hiericho NU iherico T traiecto SVTbd 4 rahab SsY 5 occultatis V quaesitis V 8 eos N 9 promouit Iesus] primouitiis N 10 uenissent T iordanen T 11 rursQ V 12 iodanem S iordanen T 13 fuisse primam N qua. V 14 praeparent PSNVIUl 18 disposione S1 19 Iesus] isrt N 26 uidcrent PVU ) 421
quemadmodum et sibi et illis onus intolerabile subeundo prodesse non posset; eiusque dispositio diuinitus et hoc ipsum socero eius suggerente et monente atque hanc admonitionem deo adprobante mutata est.