Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et haec benedictio quam benedixit Moyses homo dei filios Israhel, priusquam defungeretur. et [*]( 1 Ioh. 14, 30, 31 15 cf. Ezech. 33, 11 18 II Eeg. 12. 13 24 Ps. 77, 39 28 Deut. 33, 1-5 ) [*]( 1 huius mundi N 2 id est quidquam om. S 6 persequantur S mundi qui (qui*. I. m. 1) V 7 sed om. SV llspeIIV 12 quoniam] quia bd 13 glorificitur N 15 quid U 17 arguent N 21 prouidebat S 22 fuerint scripsi: fuerunt PlSIVNUl fuerant laS-Uabd ei peccaturi U peccatori N 23 uellent] ualeant N 28 qua SJ!2 1\'2 29 filio P1 )

417
dixit: dominus ex Sina uenit et alluxit ex Seir nobis; <et> festinauit ex monte Pharan cum multis milibus Cades, ad dexteram eius angeli cum eo. et pepercit populo suo; et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt. et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses, hereditatem congregationibus Iacob. et erit in dilecto princeps congregatis principibus populorum simul tribubus Israhel. non neglegenter praetereunda est ista prophetia. adparet quippe ista benedictio ad nouum populum pertinere, quem dominus Christus sanctificauit, ex cuius persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in consequentibus euidenter adparet. nam si propterea dictum est: dominus ex Sina uenit, quia in monte Sina lex data est, quid sibi uult quod sequitur: et alluxit ex Seir nobis, cum Seir mons Idumaeae sit, ubi regnauit Esau? deinde cum Moyses filios Israhel benedicat his uerbis, sicut scriptura praedixit, quomodo idem dicit: et accepit de uerbis ipsius legem, quam mandauit nobis Moyses? nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum nouum Christi gratia sanctificatum praenuntians ideo sub nomine filiorum Israhel, quia semen est Abraham, hoc est filii sunt promissionis, et interpretatio eius est «uidens deum". dominus ergo, qui ex Sina uenit, Christus intellegendus est, quoniam Sina interpretatur "tentatio". uenit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. et alluxit ex Seir. Seir interpretatur ..pilosus", quod significat peccatorem; sic enim natus est Esau odio habitus. sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis, ideo alluxit ex Seir. simul etiam non absurde intellegitur esse praedictum ex gentibus quae significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau, uenturam gratiam [*]( 27 cf. Gen. 25, 25 cf. Es. 9, 2 ) [*]( 1 eir P1 2 et addidi; cf. pag. 418, 4 faran PSU fran K 7 dilectjo P 8 tribus V 9 appareret PTJS1 15 nobis om. V 22 filii om. N 23 est om. N quia S 28 sedebat SlUl 31 qui in ras. V ) [*]( XXVIII Aua. sect. III para S ) [*]( 27 )
418
Christi populo Israhel. unde dicit apostolus: ita et hi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. ipsi ergo dicunt: alluxit ex Seir nobis. et festinauit ex monte Pharan — id est ex monte fructifero; id enim interpretatur Pharan, quo significatur ecclesia — cum multis milibus Cades. et mutata" interpretatur Cades et ., sanctitudo". mutata sunt ergo multa milia et sanctificata per gratiam, cum quibus uenit Christus ad Israhelitas postea colligendos. sequitur et dicit: ad dexteram eius angeli cum eo; hoc non indiget expositione. et pepercit, inquit, populo suo, donans remissionem peccatorum. unde ad ipsum conuertit sermonem atque ait: et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt, non utique superbientes et suam iustitiam uolentes constituere, sed agnoscentes gratiam, ut iustitiae dei subiciantur. et accepit, inquit, de uerbis ipsius legem; populus utique de quo ait: et pepercit populo suo. accepit ergo de uerbis ipsius legem, quam mandauit, inquit, nobis Moyses; hoc est: populus eius de uerbis eius accepit legem, quia de doctrina eius intellexit legem eam ipsam quam mandauit nobis Moyses. ipse quippe ait in euangelio: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. non enim accepit populus ille legem quam non intellexit, sed tunc accepit, quando intellexit de uerbis eius carens uelamine ueteri conuersus ad dominum. hanc dicit hereditatem congregationibus Iacob, quae intellegenda est non terrena, sed caelestis, non temporalis, sed aeterna. et erit, inquit, in dilecto princeps; ipse utique in dilecto populo erit princeps dominus Iesus congregatis principibus populorum — id est gentium — simul tribubus Israhel, [*]( 1 Rom. 11. 31 14 cf. Rom. 10, 3 21 Ioh. 5, 46 ) [*]( 2 uestra misericordia T 4 nobis om. N 5 quod NUT 6 mutata-et om. S 10 hoc om. U 13 hii PV 15 ut] et PSIUI 17 populus-legem om. N 20 eam] meam SU 28 et om. V 30 tribus PSNVWT )
419
ut inpleatur quod supra dictum est: laetamini, gentes simul cum populo eius, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret.

Cum Ioseph benediceret, ait inter cetera: primogenitus tauri pulchritudo eius. quod non ita legendum est, tamquam dixerit: primogenitus tauri, sed. cum sit primogenitus, pulchritudo eius tauri est; propter crucis cornua de domino intellegitur figuratum.