Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Dominus loquens ad Iesum ait inter cetera: ecce dedi in manus tuas regem Gai et terram ipsius . et facies Gai sicut fecisti Iericho et regi eius et praedam pecorum praedaberis tibi. praecipue notanda locutio est non solum, quia praedaberis tibi dixit, tamquam unius futura esset illa praeda, cum omnium esset futura; nam tales locutiones usitatissimae sunt, cum deus tamquam ad unum loquitur, quae ad populum loquitur. sed hoc nouum est hic, quia praedixit scriptura: et dixit dominus ad Iesum, quem constat unum hominem fuisse. quod tamen dixit praedaberis [*](14 Ios. 7, 11 19 Ib. 8, 1. 2 ) [*](1 post hanc] per hanc NSbd 2 hi] ii d erant om. N 3 hoc putat N quid] quod N 5 usque-dicitur in mg. infer. add. m. 1 S 6 dicitur hoc b ita] ite N 9 supplici N potest quisquam N 14 ihesum L 15 meum] (ioo cod. Alex. 16 quem ammodum L 17 inde sibi N 18 aliquit N 19 Dominus] ds b 20 et 21 Gai] hai L 21 τη γαι .... τω βασιλει cod. Alex. 22 predaueris LS 23 predaueris LS1 25 deus] diis N 27 ihesum L 28 predaueris LSl )
Et insidiae erant ciuitati a mari. qui nescit, putat istam ciuitatem maritimam. consuetudinis est autem scripturarum, ut occidentalem partem a mari appellet uel ad mare, quia ex ipsa parte terra, ubi haec agebantur, propius habet mare quam a ceteris partibus.
Extende manum tuam in gaeso quod est in manu tua contra ciuitatem. ista locutio notanda non esset nisi propter nomen, quod obscurum est eis, in quorum consuetudine non est. quid enim dicat gaeson, non facile intellegitur . hoc interpres Symmachus scutum appellasse perhibetur; Septuaginta autem interpretes, secundum quos ista tractamus, qui posuerunt gaeson, miror si et in graeca lingua hastam uel lanceam gallicanam intellegi uoluerunt: ea quippe dicuntur gaesa, quorum et Uergilius meminit, ubi ait de Gallis in scuto Aeneae pictis: duo quisque Alpina coruscant gaesa manu.
Et facti sunt inter medium castrorum, hi hinc et hi hinc. duo notanda sunt in hac locutione: unum, quod cum hostes qui uincebantur in medio essent, tamquam de his dictum est, quod hi essent hinc et hi hinc, cum potius ita Israhelitae fuerint, qui eos in medio posuerant percutiendos; alterum, quod inter medium castrorum eos factos esse dicit scriptura castra appellans etiam productas acies in proelio constitutas, cum castra non soleant appellari, nisi ubi exercitus ad manendum consistit; nisi forte ideo castra appellata sunt, quia cum omnibus suis ibant.